Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0955
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

950

BUA 11,53

[25] Super hoc suffragiorum articulo in gestis sancti et magni regis Karoli33
legimus, quod subiungo.34 Eidem regi miles quidam in armis strenuus
servierat annis multis. Hic ad extrema perductus ad se consobrinum suum,
quem solum habebat superstitem, evocavit dicens: In comitatu regis annis
iam perstiti sexaginta, nihil in mundo proprii possidens, nisi quod ad 5
militiam pertinebat. Et ecce solum equum optimum habeo et ex hoc statuo
testamentum. Me ergo mortuo vendes equum et pecuniam pro anima mea
totaliter erogabis. Pollicitus est cliens, ut ei precepit avunculus. Mortuo
autem milite, satelles vidit equum validum et audacem et eum nec vendidit,
nec pecuniam pro eo solvit, sed eum retinuit statutum avunculi 10
parvipendens. Circa dimidii vero anni transactum spatium anima defuncti
apparuit satelliti manifeste dicens: Non curasti facere, quod pro anima mea
statueram liberanda et ego medio tempore, quo per elemosinas liberari
debueram, passus sum graves penas. Sed ecce nunc iudicium dedit operum
ponderator omnipotens et omnes eius assessores angeli iustum esse 15
decernunt, ut anima mea ad requiem transeat et anima tua penas excipiat,
quas exacturus adhuc fueram in tormentis. Hiis dictis repente disparuit et
mox satelles gravissimam infirmitatem incurrens, que gesta erant, confessus
est sacerdoti et non multo post mortuus penas, quas merebatur, exsolvit.
Vide ergo, lector, quanti peccati sit et delicti amicorum aut parentum 20
retardare vel negligere testamenta, quibus si effectum haberent,
accelerarentur ad gloriam, aut si non habeant, a gloria differuntur.

1 hoc] nachträglich eingefügt W2. 2 Eidem] cuidem, korrigiert aus eidem M4. 3 annis multis]
multis annis W2. 5 sexaginta] lxa P2, M4. | nihil] nil M4. 6 hoc] nicht in P2. 7 mea] nicht in
W2. 9 autem] ergo P2. | vendidit] vendit Bo. 10 eum] nicht in P2. 13 ego] ideo W2, P2, M4.
14 passus] korrigiert aus passum Bo. 15 eius assessores] accessores eius Bo, V3; eius
assessores P2. 16 excipiat] accipiat W2. 18 satelles] korrigiert aus satellites Bo, V3.
20 lector] nicht in Bo, V3. | quanti peccati] quantum peccatum P2. 21 quibus] que M4.
22 differuntur] folgt [particula] xxviaF2.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften