Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0971
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

966

BUA 11,53

solius atrii spatium capere potuisset, longe dissimilis claritate et gloria
omnibus hominibus mundi quoscumque vidi. Erant autem vestimenta sicut
nix a sole irradiata et facies omni splendore iocundior. Et dixit mihi
sacerdos: Discrevisti trium populorum dissimilitudines, quas vidisti. Prima
illa miserrima gens sine ulla contritione discedens a seculo etemaliter 5
dampnata est. Secundo apparentes cum contritione, sed non peracta
penitentia mortui sunt. Et illi quidem adhuc penis gravissimis detinentur,
sed tandem purgati pervenient ad quietem. Tertia autem gens populus
electus est, qui peracta penitentia cum Domino gloriantur. Hoc dicto cum
ipso populo sacerdos disparuit et mox ad matutinarum officium campana 10
pulsatur. Ego autem auditis matutinis et missa de die regressus sum domum
et tribus mensibus elangui post istam terribilem visionem.

[35] Peracta igitur narratione diligenter percunctatus sum, quisnam esset
homuncio talis et inveni eum conversationis huiusmodi. Circa octo iugera
terre arabilis habebat cum domo, ex quibus sibi et suis victum necessarium, 15
sed tenuissimum elaborans partes etiam pauperibus erogabat. Ter in
ebdomada ieiunabat, sine lineis, sine calceis indiscretis temporibus
incedebat. Pernox frequenter in precibus, numquam super lectum aut
culcitram recumbebat. Quid plura? Talis erat homo, qui mihi fidem in
omnibus de hiis, que digne narraverat, faciebat, maxime cum in verbis eius 20
et facie divinam viderem gratiam relucere. Sequitur:

1 atrii] aerii, am Rand korrigiert aus arrii Bo. | dissimilis] dissimulis V3. 2 vestimenta] folgt
eorum W2, P2; folgt eorum candida M4. 4 populorum] folgt erneut (getilgt) trium Bo. | quas]
quos W2. 6 Secundo] folgt autem M4. | apparentes] korrigiert aus aparentes V3.
8 pervenient] venirent W2. 9 gloriantur] gloriato P2. 12 visionem] folgt [particula] xxxvi P2.
14 homuncio] korrigiert aus honuncio V3. 19 Quid] quis P2. 20 de hiis] nicht in M4.
21 divinam viderem] viderem divinam M4. | Sequitur] nicht in M4.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften