Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0985
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

980

BUA 11,54

dicere confidenter poterimus: Laqueus contritus est et nos liberati sumus. Et
Ysaias: In illa, inquit, die precipitabit Dominus mortem in sempiternum.

[13] Quinta occasio gaudii est videre sanctos in dextra, quibus dicetur:
Venite benedicti patris mei. Magnum enim gaudium erit habere societatem
cum matre Christi patriarchis et apostolis, quorum sola hec etiam audita 5
memoria cor exultatione iam replet. Si ergo hic dici potest: Ecce quam
bonum et quam iocundum habitare fratres in unum, ubi tam boni permixti
sunt pessimis, quid erit ibi, ubi nullus deerit bonus, nullus commisturus
malus?

[14] Quid autem super hoc cuidam nobilissimo gentili tempore nostro 10
Dominus omnipotens ostendere dignatus est, referamus. Cum anno ab
incarnatione Domini M° CC° XLVIII devotissimus rex Francie,
Ludovicus,12 cum fratribus suis Roberto comite Atrebatensium13 et Alfonso
comite Pictavensium14 et Karolo comite Andegavensium15 in terre sancte
subsidium transfretaret et Damiatam civitatem Egypti nobilissimam 15
obtineret,16 audivit, quod rex Tartarorum matrem Christianam haberet et
licet filius gentilis esset, Christiane tamen fidei diligeret sectatores. Pater
enim eius regem Indie Christianum occiderat et filiam eius duxerat in
uxorem. Sperans ergo pius rex Francie, quod regem Tartarorum causa
matris aut avi gratia movere posset ad Christiane fidei pietatem, misit ad 20

1 confidenter] nicht in P2. 3 dextra] dextera V3, M4. | dicetur] folgt [particula] xiiia P2.
4 gaudium erit] erit gaudium P2. 5 sola] solum W2. | hec etiam] hic etiam W2; hic M4; et hic
P2. | audita... 6 memoria] memoria audita W2. 6 memoria] korrigiert aus moria V3. | replet]
repletur P2. 7 tam] tamen M4. 8 commisturus] commiscebitur W2, M4; permixtus P2.
9 malus] folgt [particula] xiiiia P2. 10 super] folgt (getilgt) hec W2. | tempore nostro] nostro
tempore M4. 11 Dominus omnipotens] omnipotens deus M4. | anno] folgt circiter W2, M4.
12 Mo... XLVIII] Datierung übernommen aus Colvl627. Weitere Varianten: M° CC° Bo, V3,
W2, M4; M° CC° lx° P2; folgt V-Initiale Bo. | devotissimus rex] rex devotissimus M4.
Idan cie]/o/g/ beatus P2. 13 Ludovicusl2] Lodovicus Bo; Ludewicus A77. | Roberto] Ruperto
M4. | Atrebatensiuml3] Attrebatensium W2, P2; Accebacensium M4. 14 Pictavensium 14]
korrigiert aus Pictaventium P2. | Karolo] Caro W2; Karalo M4. | terre sancte] sancte terre W2,
P2, M4. 15 Damiatam] Damietam V3, P2. | Egypti] Egipti M4. 18 Indie] Yndie Bo, V3. | in]
nicht in P2. 19 causa] cum W2, M4. 20 aut] pro P2. | movere] moveri M4.

1 Laqueus... sumus] Ps 123, 7. 2 precipitabit... sempiternum] Is 25, 8. 4 Venite... mei] Mt 25,
34. 6 Ecce... 7 unum] Ps (G) 132, 1.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften