1002
BUA 11,56
Talem, inquit, mercatorem quero. Paratus sum eam emere, dicito, quanti
dabis. Et ille elato vultu: Tanti, inquit. Mox convenientibus eis in pretio,
solvit emptor statim pecuniam et letantibus omnibus biberunt pleno calice,
non curante ad primum illo, quod animam vendidisset.
5 Vespere autem facto: Tempus est, inquit emptor, ut quisque nostrum ad 5
propria revertatur. Vos tamen, antequam separemur, date iudicium: Si quis
equum emerit capistri vinculo alligatum, numquid cum equo in ius ementis
cederet et capistrum? Cui omnes pariter responderunt, utique cederet. Nec
mora, venditorem questionis et responsionis horrore trementem emptor cum
10 anima et corpore videntibus omnibus sursum levavit in aera et secum, ut 10
certum est, ad inferna pertraxit. Dyabolus enim erat in hominis specie. Quis
enim alius se animarum diceret mercatorem, nisi ille, in cuius figura olim ad
Abraham dictum est: Da mihi animas, cetera tolle tibi. Sequitur:
3 solvit] folgt ille Bo, V3. 5 emptor] nicht in V3. 7 capistri] capitisque V3. 9 emptor]
korrigiert aus emptorem M4. | cum] am Rand korrigiert aus con V3. 10 omnibus] folgt surgit
M4. 11 Dyabolus] folgt erneut enim W2. | Quis] quid Bo. 12 se... mercatorem] alius diceret
se mercatorem animarum M4. 13 Sequitur] nicht in M4.
13 Da... tibi] Gn 14, 21.