Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]; Dörner, Gerald [Bearb.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (20. Band = Elsass, 1. Teilband): Straßburg — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30661#0318
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Straßburg

mentiturum Spiritui sancto et, id quod Ananiae et
Saphirae accidit10, moriturum. Etiam, quae respon-
debis, scito te oportere iureiurando confirmare ac
ideo periurii poenas subiturum, si quid non verum
responderis. Hortamur etiam vos, quicunque eccle-
siae et collegii nostri nomine adestis, ut remota omni
cupiditate et excitato in vobis vero Christi zelo ea
testari, iudicare et suffragari, et de ipsa nostra
examinatione et hoc ipso N., qui examinandus ad-
est, velitis, quae non dubitetis nos Domino Christo
approbaturos. Nec enim est in hoc orbe munus, de
quo oporteat statuere religiosius et maiore fide et
diligentia omnia expendere quam de hoc, de quo
agendum est, de ministerio Christi et ecclesiae eius.
Ut vero ipsi nostram quoque religionem in hac
examinatione excitemus, admoneo me ipsum et vos
collegas meos officii nostri hac in re et iuramenti,
quod praestitimus, cum examinationi huiusmodi
praeficeremur, quod non |223| minus nos sollicitos
reddere debet, ut examinationem istam perficiamus
quam religiosissime, quam si illud iuramentum nunc
repetita faceremus.
Quod itaque nomine Christi et ecclesiae agen-
dum nobis instat, agamus summa fide et diligentia,
nihil ulli pravae affectioni sive amoris sive odii aut
cuiusquam alterius cupiditatis vel perturbationis
concessuri, sed omnia ut coram Domino inquisituri,
excussuri et iudicaturi solamque gloriam Christi et
aedificationem ecclesiae eius, nihil nostrum aut alio-
rum hominum spectaturi.
Ita recipitis, collegae mei, Christo et ecclesiae
eius vos facturos.
Tum appellet singulos suo nomine, qui singuli
respondeant: Recipio. Ubi singuli responderint, ap-
pellet senior inter coexaminatores praesidem: Idem
recipis tu? Qui respondeat: Recipio.
Posthaec praeses surgens: Quae in omni re et nego-
cio graviore nomen Domini invocandum est, maxi-
ι Precatio ad Christum.
κ Compellatio examinandi.

10 Vgl. Apg 5,1-10.
11 Vgl. Ps 26,2 (Vulg. 25,2).
12 Vgl. Joh 14,17; 16,13.

me ecclesiae et auxilium Domini implorandum, pre-
cemur ad Dominum: ιTu ergo, Domine Iesu, prin-
ceps pastor gregis tui et explorator cordium et re-
num11, adsis nobis, ut benigne promisisti, tuo
Spiritu12, et rege hanc tuo nomine institutam ex-
aminationem, quo per eam patefiat, si hunc servum
tuum, fratrem nostrum, ad ministrandum Ecclesiae
tuae elegeris necne. Quod si elegeris eum, id ita ma-
nifestetur, quo hinc populo tuo factus commenda-
tior uberiorem regno tuo fructum afferat, si minus,
ecclesia tua eo minime oneretur et nos alieni peccati
et laesae ecclesiae tuae nequaquam obligemur, ut ita
et hoc nostro huius examinationis ministerio nomen
tuum sanctificemus et regnum tuum provehamus,
cui sit gloria et imperium cum Patre et Spiritu sanc-
to in sempiternum. Amen13. Ut oratio fiat, exemplo
Apostolorum et omnium sanctorum nemo indignum
nobis iudicaverit, qui quidem quanti sit Christo et
ecclesiae ministerium dare ex verbo Domini perpen-
derit.
Facta igitur prece praeses examinandum sequentia
interrogabit hoc initio facto:
κExplorare debemus, num idoneus sis ad minis-
terium, N., ad quod praesentatus es. Idoneum au-
tem eum Canones recte censent habendum, de quo
constat, quod velit et possit ecclesiae Christi suum
ministerium bona fide et Canonice obire. An velis,
vero ex tua quidem ipsius professione cognoscitur,
sed ad idem plurimum coniecturae affert considera-
re, quomodo natus et educatus sis. Piis enim paren-
tibus Deus promittit se fore Deum non ipsis tan-
tum, sed etiam seminum ipsorum et benefacturum
eis in mille generationes14, ut constantis voluntatis
ad sacrum ministerium multo certior expectatio sit
de iis, qui ex sanctis parentibus nati ac pie sedulo-
que ad religionem educati sunt, quam de aliis. Quia
igitur non parum refert, ex quibus et qualiter natus
sis, Dominus etiam ipse nothos et spurios15 ab ec-
clesia sua reiicit atque in Ecclesiae suae ministerio
13 Die Conclusio des Gebets vereinigt Mt 6,9f. und 1Petr
4,11.
14 Vgl. 2Mos 20,6.
15 Uneheliche Kinder, zu nothus und spurius s. Sleumer,
KlWb, S. 552 und 740.

302
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften