Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]; Dörner, Gerald [Bearb.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (20. Band = Elsass, 1. Teilband): Straßburg — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30661#0326
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Straßburg

90. Nulla igitur necessaria est privata ligatio et ab-
solutio? Responsio: Imo, quicunque fratrem suum in
peccato privatim deprehensum admonuerit, ligare
eum debet ad poenitentiam et a sacris abstinere, si
nolit resipiscere aut peccaverit enormius, ac rursus
absolvere et de gratia Christi consolari praemissa
sacra Concione, ubi de poenitentia satisfecerit, qui
libet frater fratri sacerdos et poenitentiae et remis-
sionis peccatorum minister est. Tamen, ut homines a
presbyteris ecclesiae haec petant, ut, qui huius rei
debent esse peritiores, quisque fratrem suum invi-
tare debet.
91. Qui sunt Presbyteri ecclesiae? R.: Quibus eccle-
sia supremum munus sacra dispensandi et curam
animarum procurandi commisit.
92. Quomodo sunt hi constituendi? Respo.: Ut Pau-
lus et Barnabas presbyteros constituerant in eccle-
siis Listrensi, Iconiensi et Antiochenae electione sci-
licet et comprobatione totius ecclesiae et adhibita
gravi precatione cum ieiuniis46.
93. Quot sunt ordines presbyterorum? Responsio:
Duo. Unus eorum, qui Evangelium et Sacramenta
administrant, una cum disciplina, de quibus Paulus
apostolus praecipit I Timoth. 3f [1-7] et Tit. 1 [7-9],
Qui et Episcopi vocantur ab Apostolo. Alter eorum,
qui tantum adhibentur ad disciplinam ecclesiae,
quales seniores, ut olim Synagoga, ita postea eccle-
sia quoque habuit, sine quorum consilio nihil age-
batur in ecclesia. Horum meminit d[ivus] Paulus,
1. Tim. 5 [17-22], et d[ivus] Ambrosius in eundem
locum47, qui desidiae vel superbiae potius doctorum,
qui soli aliquid videri volunt, tribuit, quod tales
seniores suo tempore in ecclesia non habeantur.
94. Quos alios sacros cleri ordines habet ecclesia? R.:
Prima institutione Spiritus S[ancti] per Apostolos
prodita habet ecclesia Diaconos48. Postea substituti
sunt his subdiaconi et praefecti archidiaconi, quo-
rum munus fuit communes fidelium oblationes et
Eleemosynas procurare et dispensare et in conser-
f Druck: I. Timoth. 5.
46 Vgl. Apg 13,1-3.
47 Ambros. In epist. [...] ad Timoth. prim. ad c. 5,17-22
(= PL 17, Sp. 479f.).
48 Vgl. Apg 6,1-7.
49 Ostiariat, Lektorat, Akoluthat und Exorzistat gehörten

vanda disciplina ecclesiae caeterisque ministeriis ec-
clesiae, presbyteris inservire ac ministrare, quare
Diaconi, hoc est ministri, sunt vocati. Accesserunt
|232| etiam lectores, qui sacros libros in ecclesia re-
citabant, et Acoluthi, qui presbyteros sectabantur
testimonii et ministerii gratia, et ostiarii, qui in-
dignos sacris coetibus arcebant. Exorcistarum enim
munus magis doni singularis erat quam communis
functionis, quae sacro ministerio proprie et semper
competat49.
95. Quot sunt necessaria ministeria ecclesiae, quae
et hodie habere oporteat? R.: Tria: Ministerium mu-
neris pastoralis, procurationis pauperum et Scholae
ad instituendam adolescentiam ecclesiae.
96. Quales homines debent assumi ad ministeria ec-
clesiae? R.: Quales Paulus describit 1. Timoth. 3
[1-13] et Tit. 1 [5-9].
97. Recita haec duo loca! R.: Qui Episcopatum de-
siderat, bonum opus desiderat50. Item: Huius rei
gratia reliqui te Cretae etc.51
Hic rogetur examinandus explicationem singularum
virtutum et facultatum, quas Spiritus s[anctus] in
ministris in his locis requirit.
98. Potestne pontifex Romanus et vulgares Episco-
pi, ecclesiarum nostrarum adversarii, agnosci inter
Episcopos ecclesiae? R.: Qui officium faciunt vero-
rum Episcoporum, Episcopi recte habentur. Qui
alieni et adversarii Evangelii esse pergunt, horum
vocem ut alienorum oves Christi non audient52. Et
qui lupi esse volunt, inter pastores haberi non pos-
sunt.
99. At schismatici sunt, qui se ab obedientia Epi-
scoporum et sede Romana subducunt? R.: Verum,
cum Christi praecepta administrant53, secus, si
Antichristi.
100. Tamen et malorum ministerium valet, ut dice-
batur? R.: Verum, quod instituto et praecepto
Christi administratur. Hoc enim solum ministerium
Christi est; quod contra fit, Antichristi est.
zu den niederen Weihegraden (ordines minores), vgl.
LThK2 10, Sp. 981.
50 1Tim 3,1.
51 Tit 1,5.
52 Vgl. Joh 10,5.
53 Gemeint sind hier der Papst und die Bischöfe.

310
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften