Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]; Dörner, Gerald [Bearb.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (20. Band = Elsass, 1. Teilband): Straßburg — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30661#0328
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Straßburg

113. Ergo pertinet ad eum etiam cura religionis? R.:
Inprimis. Dei enim omnis potestas est, quam, qui a
Domino receperint, ita administrare debent, ut sit
adiumento bonis et terrori malis. Et in Proverbiis
dicit sapientia: Ex me reges regnant et sapientes le-
ges condunt67.
114. Estne omnium Magistratibus subiici? R.: Pau-
lus inquit: Omnis anima subiecta sit potestati-
bus68. Quare, quicunque hanc vitam degunt, sive
monachi sive sacerdotes sint (ut d[ivus] Chrysos-
t[omus] inquit69), parere Magistratibus debent.
115. Exemerunt tamen pii imperatores Clericos et
Monachos iurisdictione civilium magistratuum? Re-
spon.: Verum in causis, quas inter se ipsi habent, ne
iudiciis extraneis a sacris actionibus abstrahantur,
et in criminibus Ecclesiasticis, quae Ecclesiastici
praelati severius solebant persequi. In civilibus vero
negociis, quae alii contra Clericos et monachos ha-
bent, etiamsi iubeantur prius apud Episcopum ex-
periri, tamen, si per Episcopos causae decidi non
possunt, remittuntur ad civiles iudices. In crimini-
bus vero civilibus clerici sine ulla exceptione iudiciis
communibus immediate subduntur, Authentic[um]:
Ut cleric[i] apud prop[rios] Episcopos70. Non est
enim huius immunitatis causa, quod communis Ma-
gistratus non sit Clericis competens iudex, sed ne
forensibus ritibus clerici diu a suo abstrahantur mi-
nisterio. Quia vero tota sacri ministerii facultas fide
in Christum munitur, exploratio de fide acrior fieri
debet et de iis maxime dogmatis, quae quolibet tem-
pore in aliquam dubitationem ab impiis hominibus
pertrahuntur.
Proximum a fide, quo sacri ministerii facultas con-
sistit, est scientia Scripturarum. Rogandus itaque
erit examinandus de aliquot difficilioribus locis
Scripturae, ut ea intelligat, ut de aeterna hominum
ad salutem electione et reprobatione et quod Deus
personam non respicit et unicuique reddit secundum
facta sua. |234|
67 Spr 8,15.
68 Vgl. Röm 13,1.
69 Joh. Chrysost. Hom. de stat. VI, 1 (= PG 49, Sp. 81)
und Hom. in epist. ad Rom. XIII, 1 (= PG 60,
Sp. 507f.).

Quomodo Deus impios in filiis puniat et tamen filiis
onera parentum non imponat.
De traduce peccati originalis.
Quo salus nostra, cum gratuito donetur propter
Christum, tamen operibus nostris perfici debeat.
De discrimine veteris et novi testamenti ac populi.
Quomodo administrantes Evangelion et Sacramenta
nihil sint et tamen suo ministerio salvos homines ef-
ficiant.
De rebus huius seculi expetendis et plane respuen-
dis.
Quomodo consistant Christianos homines resistere
malo non debere et pie tamen ea depellere medicina,
iudiciis, armis.
Quomodo bonum non sit hominem esse sine uxore et
bonum uxorem non tangere.
Quomodo inimicos perfecto odio odisse oporteat et
tamen diligere.
His et similibus locis explicandis exploretur, quid
valeat examinandus in Scripturis. Si adolescens sit,
examinetur de catechismo, de intellectu Decem
praeceptorum, Articulorum Symboli, Precationis
dominicae, locorum de Sacramentis et Disciplina ec-
clesiae.
Deinde rogandus est, quid adminiculi habeat ad in-
telligendas Scripturas ex cognitione linguarum et
bonarum artium.
An sciat Hebraice, Graece, Latine.
Etsi, quam se dicat harum linguarum nosse, explo-
retur, quid in ea valeat.
Ita de Logica, de Rhetorica, de naturali et morali
Philosophia et historia.
Quia vero ad ministrandum ecclesiae utiliter,
non satis est eruditum esse in sacris literis et bonis
disciplinis, quibus sacra et scientia et doctrina ad-
iuvatur, sed opus est etiam, ut dictum est, praestare
singulari iudicio et solertia, zelo Christi et ecclesiae
eius, constantia et assiduitate in officio, facultate

70 Nov. LXXXIII pr. (= ClCiv, ed. Krüger, Bd. 3,
S. 409-411): Ut clerici apud proprios episcopos primum
conveniantur et post haec apud civiles iudices.

312
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften