Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Dörner, Gerald [Bearb.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (20. Band = Elsass, 1. Teilband): Straßburg — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30661#0330
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Straßburg

gratum ministerium praestare. Iam velle nemo iu-
dicari potest, qui non fidem Christi recte teneat et
profiteri omni pietate, sanctimonia et iustitia stu-
deat, liber ab omni scelere et flagitio. Nec posse
quisquam iudicari potest, qui non habeat tantum
s[acrae] scientiae et humanarum artium et faculta-
tum, tum etiam gratiae et fidei apud ecclesiam.
Quantum ministerium cuiusque requirit, eius dili-
gens ratio haberi debet. Alia enim facultas spiri-
tualis eruditionis iudicii, prudentiae, dexteritatis,
gravitatis et elegantiae morum bonaeque opinionis
requiritur in presbyterio quam diacono vel lectore,
quo loco nunc habere possunt ministri Scholae. In
ministro autem scholae amplior eruditio in bonis ar-
tibus et facultas commoditasque docendi. Ita plus
etiam spiritualium facultatum requiritur in eo, qui
iamiam prima illa pres- |236| byterii munera ut
parrochorum et diaconorum ecclesiae obire debet,
quam in eo, qui adhuc ad ista praeparari et exerceri
debet.
Tamen ad quodquumque munus quis praesentetur,
admitti nulla ratione debet, nisi fidem Christi recte
teneat, in commune ecclesiae nostrae sine crimine
vivat sitque secunda fama et absque vitio graviore
corporis, conditione liber et praesentatus ad prae-
bendam sine omni suspicione probabili Simoniae.
Sitque tanta eruditione praeditus, ut suum sive ec-
clesiae sive scholae ministerium commode et cum
certo fructu ecclesiae obire possit recipiatque diserte
et per iusiurandum se in fide orthodoxa, in com-
munione et obedientia ecclesiae, vita et disciplina
Christiano homine digna perseveraturum et muneri
suo incubiturum.
De natalibus potest severitas Canonum remitti, si
ita virtutibus propriis hoc vitium compensetur, ut
nullus sit sacro ministerio ex hoc vitio metuendus
contemptus. At quia in paucis id contingit, non de-
bet facilis hic esse remissio Canonum. De Simonia et
si quis flagitiosa et infami vita sit, severitas Cano-
num remitti non potest. Si quis non deprehendatur
satis instructus spiritualibus donis et ea corporis va-
72 Rechtsgrundsatz: Nemo condemnatur nisi auditus.

letudine atque conditione aut ad obediendum, quod
ei imponetur, ministerium ad aedificationem certam
ecclesiae non impediatur. Si suspicio probabilis sit
vel de Simonia aut quovis alio vitio, propter quod
s[acri] canones a sacro ministerio repellunt, nec pot-
erit idoneis testimoniis veritas cognosci, imponenda
est examinato purgatio Canonica, quot a manu res
ipsa poscere videatur cum examinato tum eum prae-
sentantibus et pro eo testificantibus.
Et quia nemo non satis auditus condemnari de-
bet72, si contingat exceptiones adferri contra exami-
natum, propter quas videri queat non debere ad
praebendam, ad quam praesentatus vel nominatus
est, admitti. Hae exceptiones debent examinato,
postquam ad conventum auditis omnium praesen-
tium testimoniis et suffragiis revocatus fuerit,
coram omnibus per praesidentem examinationis
exponi tacito tamen nomine eorum, qui eas excep-
tiones fecerunt, audirique, quid ad singula respon-
deat atque, si petat, legitimus respondendi terminus
denegari ei non debet. Ubi autem satis auditus vi-
debitur, tum Canonice examinata et excussa eius re-
sponsione id iudicetur de eo, quod Canonibus fuerit
consentaneum.
Cum vero examinatores re omni pie sancteque deli-
berata idoneum aliquem iudicaverunt, hoc est eius-
modi, qui velit et possit ecclesiae cum fructu mi-
nistrare, atque ideo decreverint talem ad praeben-
dam et ministerium, ad quod praesentatus fuerit,
admittere, sententiam scripto comprehendant ac
quam primum ad horam idoneam conveniant rursus
in eundem locum examinationis factae, quicunque
in examinatione adfuerunt. Cumque illi maiore ex
parte eo convenerint, dicet praeses examinationis ad
totum coetum:
Iurati hunc N., praesentatum per N., coram vo-
bis examinavimus iuxta s[acros] canones, testimonia
atque suffragia singulorum percepimus atque inter
nos ea omnia religiose, ut coram Domino expendi-
mus et diiudicavimus. Iamque sententiam, in quam
consensimus inter nos, vobis praesentibus ferre et
recitare decrevimus. Quae sic habet.

314
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften