Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Dörner, Gerald [Bearb.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (20. Band = Elsass, 1. Teilband): Straßburg — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30661#0346
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Straßburg

δPost haec sequitur precatio illa generalis pro om-
nibus statibus etc., cui immiscebiturr brevis pecca-
torum confessio et mentio eucharistiae.
[1.] Sub haec datur plebi mora ad privatim et tacite
orandum. εInterim descendit parochus ad mensam
Domini, ibi |10v| clara et alta voce recitat orationem
Dominicams.
2. Deinde, quia apud veteres in distributione coenae
dominicae osculum pacis fuit usitatum reconciliatio-
nis mutuae signum, legat minister loco illius textum
aliquem de reconciliatione fraterna admonendo, ut
ex animo suo quisque remittat fratri offensas et
mutuo sese ut fratres et sorores in Christo dili-
gant49.
tQuidam volebant, ut hic iterum publice confitere-
tur et absolutio diceretur. Sed maiori parti non pla-
cuit toties iterari eadem. Ita nihil hic est concorditer
definitumt50.
3. Postremo coenam ipsam distribuat singulis pa-
nem et calicem in manus porrigendo, ut ipsimet ori
indant.
4. Finita distributione fit publica gratiarum actio.
Et postea populus cum benedictione solita dimitti-
tur. |11r|
Parasceue51 ad eucharistiam Sabbato
De hora, qua ipsa parasceue sit exercenda, nihil ad-
huc certi est constitutum. Placebat quibusdam eam
fieri vespere circa horam 3 aut 4 dato plebi signo per
campanam, ut ita paulatim adsuesceret se praepa-
rare ad diem Dominicum more veterum52.

δ 2. Confessio et precatio.
ε 3. Quae in mensa facienda

r Korr. aus: immixta erit.
s Gestr.: Postea praeparato pane et calice recitat verba
coenae Dominicae. Postremo symbola.
t-t Erg. am Rand.
u Gestr.: Deinde plebs dimittitur cum be[nedictione].

In ipsa parasceue
1. Legatur textus de eucharistia ut ex Matth. 26
[26-28], Mar. 14 [22-24], Luc. 22 [19-20], Joh. 6
[22-35], 1. Cor. 10 [16-17] vel 11 [23-25].
2. Explicetur eucharistiae necessitas, utilitas et quo-
modo percipienda quaeque digna praeparatio, ut su-
pra in explicatione notatum est53. |11v|
3. Sub haec dicitur confessio cum absolutione.
4. Postremo explorantur et examinantur sumpturi
coenam iuxta explicationem huius symboli supra
propositamu.
Modus sumendi et de reverentia vera sacramenti
Reverentia sacramenti consistit in vera explicatione
mysterii per ministrum, in plebis frequentia ac reli-
gione, ut digne consyderent redemptionem Christi
seque illi toto corde addicant, ut in coetu ad finem
usque permaneant, donec cum aliis pro tanto mu-
nere gratias agant, ut se et sua Christo serio offerant
etc. Haec est praecipua eucharistiae maiestas et re-
verentia.
Deinde genua orantes flectant ac etiam percipientes
eucharistiam, ut et corporis humiliatione animi re-
verentiam testentur. |12r| Primo viri ordine, deinde
mulieres accedant, non confuse et sine discrimine
accedant.
Hic nuper substitimus. Ibi collocutum,
sed nihil statutum.
1. De confessione iteranda ante distributionem coe-
nae in mensa.

49 Vgl. Joh 15,9-17.
50 Vgl. dazu die Bemerkung in Bucer, Deutsche Schriften
6,2, S. 251 Anm. 48.
51 Zurüstung. Zu dieser Vorbereitungsfeier auf das Abend-
mahl s. auch Nr. 38, S. 401-404.
52 Vgl. Nr. 30, § 32-34.
53 Siehe S. 329.

330
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften