Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Dörner, Gerald [Bearb.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (20. Band = Elsass, 1. Teilband): Straßburg — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30661#0371
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
34. Übereinkunft der Geistlichen zu Lehre, Zensur und Gottesdienstgestaltung
De conformatione administrationis verbi, sacramentorum et disciplinae et
primum de concionibus matutinalibus20

In matutinalibus contionibus Dominici diei debet
graviter recitari et pro captu auditorii familiariter
explicari atque in locos catechismi digeri lectio
evangelii, quae inveterato iam more Dominicis die-
bus deputata est. Ante recitationem autem evangelii
debet initium grave et religiosum fieri a sententiis
scripturae ut: Quaerite Dominum, tum inveniri pot-
est etc.21, Convertimini ad Dominum etc.22 vel simili
aliqua, cui subiici precatio et collecta debet respon-
dens lectioni vel tempori, ut tantum more insuma-
tur, quantum antea insumptum est publica confes-
sione. Explicatio lectionis et adhortatio ex ea non
debet extrahi in Summo templo ultra tertiam horae
partem, ut hactenus observatum est, in aliis par-
ochiis non ultra dimidiam horam. Explicationem
evangelii sequi debet recitatio locorum catechismi
sex in reliquis parochiis. In Summo templo, in quo
haec res primum incipienda est, quo iuniores melius
omnia percipiant, debent uno Dominico die 3 prio-
res catechismi loci, in sequenti reliqui tres recitari.
Et quia pro institutione |199v| iuniorum haec cate-
chismi recitatio facienda est, convenit, ut singulari
gravitate et claritate fiat. Ab hac catechismi reci-
tatione invitandi sunt auditores ad precandum Do-
minum pro publicis et privatis ecclesiae necessitati-
bus. Inde minister publica peccatorum confessione
met pro veniae precationem populo praeire debet, cui
confessioni et precationi subiicienda est aliqua evan-
gelii sententia de remissione peccatorum nobis per
Christum Dominum obtenta simulque absolutio
practica a peccatis ex verbis Domini, Johan. 20
[22-23]: Accipite Spiritum S [anctum]; quorum re-
miseritis peccata etc., quae Domini verba comme-
moranda sunt. Post haec spacium orandi auditorio
dari debet atque inde populus cum benedictione di-
mitti.

Erg. am Rand.
n Gestr.: initio nostrae reformationis institutum fuit.
O Gestr.: singulari exercitio.
p-p Erg.

In profestis diebus recitari et explicari debent ordine
libri Novi testamenti a d[ivini] Matthaei evangelio
usque ad Apocalypsim et in qualibet concione aut
integrum caput aut recte iusta aliqua portio capitis,
quo populus ipsam scripturam incipiat habere magis
familiarem et notam. Caetera omnia excepta reci-
tatione catalogi observanda sunt ut Dominicis die-
bus.
Si contingat ad matutinas preces nuptias esse be-
nedicendas, convenit, ut eo brevior lectio recitetur
ex ordinario libro atque compendiosius |200r| expli-
cetur, quo ad benedictionem nuptiarum et adhor-
tationem, quae ibi fit, populus permaneat.
Consensum vero est de confessione publica sub
finem concionis facienda et non initio, sicut in qui-
busdam parochiisn observatum hactenus est iuxta
primae iam nostrae reformationis institutionem, ea
de causa, quod populus raro ad initium totus adest,
sicut adesse solet ad finem concionis. Nam cum
publica illa peccatorum confessioo, veniae precatio
et absolutio singulare fidei exercitium et fidei atque
poenitentiae aedificationem in se contineant et ad-
ferant, congruit, ut ista populo omnino collecto et
per Dei recitationem et explicationem excitato ex-
hibeantur.
pDe formis confessionis et absolutionis publicae con-
venit, ut quisque ea utatur, qua conseruit, tamen ut
nulla praeterea innovatio hac in re invehatur sine
communi fratrum consensu. Debent omnes illae for-
mae, quae nunc in usu sunt, conscribi et libro ad-
ministrationis ecclesiastici ministerii nostri inserip.

20 Vgl. hierzu auch Nr. 29.
21 Jes 55,6.
22 Hos 14,3 und Joel 2,13.

355
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften