Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]; Dörner, Gerald [Bearb.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (20. Band = Elsass, 1. Teilband): Straßburg — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30661#0504
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Straßburg

Deus secundum misericordiam suam salvos nos fecit
per lavacrum regenerationis59. Item: Sicut in arca
paucae animae servatae fuerint per aquam, cuius fi-
gurae respondens baptismus (αντιτυπος) nos quo-
que salvos facit60.
Verum, quod iam dictum est de sacro fonte, id de
coena quoque dici potest, quae et ipsa est pignus et
testimonium gratiae, non solum de promissione et
tota redemptione nos commonefaciens, sed etiam
offerens beneficia evangelii eaque ostendens ad sin-
gulos pertinere, qui ea pie utuntur. Offertur enim
|39r| in hoc sacramento remissio peccatorum, quae
fide accipienda est, sicut sonant illa verba: Quod pro
vobis traditur in remissionem peccatorum61, cuius
promissionis et gratuitae reconciliationis certissi-
mum est pignus et testimonium corpus in pane da-
tum, sanguis in calice cum vino porrectus et utrum-
que in hoc mysterio sumptum manducatione et po-
tu, qui fit ore. Vult enim Christus quemlibet sumen-
tem hoc testimonio singulariter confirmare, ut sta-
tuat ad se pertinere beneficia evangelii et Deum
facere hoc foedus cum illo.
Ad hanc dignam sumptionem necessaria est spiri-
tualis illa carnis Christi manducatio et sanguinis
eius potus, quae ratio solius fidei est vel eius per-
petua actio seu energia. Huius autem fructus est
praecipuus η μονη εν τω Χριστω, mansio in Christo,
iuxta |39v| illud Ioannis 6 [57]: Qui edit meam car-
nem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego
in illo; propterea etiam vivet propter Christum in
aeternum. Ita in coena Domini se etiam res habet,
in qua non solum spiritualiter a credentibus, sed
etiam sacramentaliter ab omnibus vescentibus, piis
et impiis, editur et bibitur corpus et sanguis Christi,
sed ab illis ad vitam atque salutem, ab his ad iudi-

59 Tit 3,5.
60 1Petr 3,20-21.
61 Vgl. Mt 26,28.
62 Vgl. 1Kor 11,29.
63 Vgl. BSLK (Apologie der CA zu Art. X), S. 247f.) und
Bucer, Deutsche Schriften 6,1 (Wittenberger Konkor-
die), S. 120: docent cum pane et vino vere et substantialiter
adesse, exhiberi et sumi corpus Christi et sanguinem.

cium et condemnationem62. Est igitur longe certis-
simum testimonium admirandae societatis Domini
et sumentium. Nam cum in hoc usu instituto, in hac
communione vere et substantialiter adsit Christus
et iure exhibeatur sumentibus corpus et sanguis
Christi63 et ab his manducetur et bibatur, perspi-
cuum est Dominum testari, quod sit in eis et quod
faciat |40r| sibi membra et quod abluerit eos sangui-
ne suo. Sic Hilarius ait: Haec accepta et hausta ef-
ficiunt, ut et nos in Christo et Christus in nobis
sit64.
Haec praesentia non est της παραστασεως, assisten-
tiae, sicut Paulo in castris adstabat Christus, sed est
της ενοικησεως, inhabitationis Christi in nobis, qui
templa illius sumus65, quemadmodum alibi dicit: Si
quis diligit me, ego et pater ad eum veniemus et
mansionem apud eum faciemus66.
Sed tamen haec praesentia fit etiam extra usum coe-
nae meditatione et fide verbi Dei, quae spiritualis
est manducatio. In coena autem et sacramentali cor-
poris et sanguinis Christi sumptione, quae fit ore
carnali, arctior est Christi nobiscum coniunctio, qua
ei velut concorporantur et os de ossibus eius, caro de
carne illius67 efficimur et alimur ad resurrectionem
|40v| carnis nostrae. Hic fructus est proprius coenae
concorporatio, ut sic loquamur, qua veluti in eius
corpus coalescimus. Non enim in nobis tantum spi-
ritualiter, sicut per verbum et per S[piritum] Sanc-
tum, est, sed etiam corporaliter, h. e. participatione
naturali, ut Cyrillus in Ioannem inquit: Est, habitat
et manere vult68. Unde considerandum est Christum
non solum per dilectionem in nobis esse, sed etiam
naturali participatione, adesse eum non solum ενερ-
γεια, efficacia, vigore et spiritu seu divinitate, sed
etiam ουσια, corporis et sanguinis sui substantia.

64 Hilar., De trinit. 8 (PL 10, Sp. 247). Die Hilariusstelle
wird zitiert in der obengenannten Confessio Saxonica
von 1551 (CR 28, Sp. 418).
65 Vgl. 1Kor 3,16 und 6,19; 2Kor 6,16.
66 Joh 14,23.
67 Eph 5,30.
68 Cyrill., In Ioh. evang. 10,2 (PG 74, Sp. 341).

488
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften