Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0193
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

188

BUA 1,23

superbiam abiectus est clipeus fortium, patientia, qua vincere in bonum
nequitiam debuerunt. Unde satis egregie quidam versificans dixit:
Nobile vincendi genus est patientia virtus.
Qua propter, si vis vincere, disce pati.
Et notandum, quod non ab re Gelboe superbiam signat. Dicitur enim 5
coacervans, ubi - subaudis secundum apostolum - iram Dei in die iudicii, in
qua attestante propheta omnes impii quasi stipula consumentur. Nihil enim
indignius Deo superbia, et illa maxima, que nunc sceleratissima regnat
prelatorum, dicam an non potius clericorum? Tu ergo verus Saul, prelatus
mitis et humilis, et lonathas, columbe donum, in expeditione positus, non 10
extollas cornua sicut taurus, sed innitaris tuorum precibus subditorum, que
te secum sustollant ad celum et fine bono illa, que te artant negotia
concludentur.

[2] Quante autem virtutis apud Deum orationes fidelium ac maxime
perfectorum existant in evidenti miraculo videatur, cum ipse lacobus dicat: 15
Multum valet deprecatio iusti assidua. Novi vite sanctissime mulierem in
Brabantie partibus, de qua, ut melius credas sequentia, modum vite
compendiose describam. In brevi tugurio lapide reclusa erat, loricam
ferream1 portabat ad carnem et super loricam ex setis pilorum cilicium, quo
per medium lorice acrius pungebatur. Super durissimos cornutos lapides in 20
discretis temporibus nudis pedibus recumbebat. Ter tantum in ebdomada
pane in dimidia parte mixto cineribus et pistato lixivia in mensura et
pondere vescebatur.2 Hec plures sibi in orationibus commendatos Domino
cottidie suppliciter offerebat, ut eos sua clementia ab omnibus adversitatibus

1 patientia] folgt scilicet P2. 2 versificans] versificator P2. | dixit] ait P2. 3 est] et M4.
virtus... 4 propter] vincit qui patitur V3, P2. 5 ab] abs P2. | signat] significat M4. 6 subaudis]
subaudi P2, M4. 7 enim] nicht in P2. 8 indignius Deo] deo indignius P2. | maxima] maxime
V3,W2,P2. | sceleratissima] scelestima P2. 9 non] nicht in M4. | clericorum] folgt [particula]
iia P2. 11 extollas] korrigiert aus extolas V3. | taurus] thaurus V3, M4. 12 secum] nicht in
M4. 13 concludentur] folgt [particula] iiia P2. 14 ac] et P2, M4. 15 in] nicht in P2.
videatur ] demonstretur P2. | dicat] folgt quod P2. 17 modum] modus P2. | vits] folgt eius P2.
18 lapide] lapideo P2; folgt obstructo W2. 19 carnem] folgt portabat P2. | setis] camelis M4.
20 cornutos] corinthos Bo, V3. 21 temporibus] partibus M4. 22 lixivia] korrigiert zu lexivio
V3; lixivio M4. 23 in] nicht in V3, W2, M4.

1 qua... 2 debuerunt] Vgl. Rm 12, 21. 3 Nobile... 4 pati] Walther, Initia carminum, Nr 11827.
6 iram... iudicii] Vgl. Rm 2, 5. 7 quasi... consumentur] Na 1, 10. 10 non... 11 taurus] Vgl. Sir
6, 2. 16 Multum... assidua] lac 5, 16.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften