Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0235
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20
25

230

BUA 11,1

[6] Venerabilem Reginaldum abbatem quondam Blesensem9 narrantem audivi,
quod dictus frater Iohannes opidum quoddam intraverat et occurrit ei ac sequebatur
infinita hominum multitudo. Quem ut transeuntem vidit mulier, que in cellario stabat
et vinum trahebat e dolio, cum clepsedra in manu oblita in plateam cucurrit et avidis
oculis sanctum virum non modico spatio properantem inspexit. Ut ergo ad se retraxit 5
oculos, invenit clepsedram in manu sua currensque ad dolium, totum vinum per
cellarium effusum vidit. Consternata ergo ultra quam credi posset, quia virum suum
crudelissimum exhorrebat, cucurrit post servum Dei et apprehenso pede eius cum
clamore valido et lacrimis narrat eventum casus, quantum sibi ex hoc ex crudelitate
viri periculum immineret. Tum frater compatiens mulieri benedixit illi et precipit, ut 10
revertens in Domino secura mente confidat. Mirare, lector, quod gestum est.
Revertitur mulier ad cellarium, dolium totum repletum invenit, siccam aream
cellarii, nec in sola gutta vini solotenus humectatam. Ad evidentiam autem tanti
miraculi ipsimi dolium in fronte ecclesie dictus abbas, a quo hec percepi, suspensum
vidit. 15

[7] Idem qui supra abbas venerabilis aliud mihi retulit, quod ipse vidit. Arabat
rusticus in agro, aquilam eminus vidit in cespite quiescentem. Exspecta, inquit,
exspecta, o aquila, adiuro te per fratrem Iohannem, et te captam ipsi sancto viro
statim reducto aratro presentabo. Nec mora, rusticus reducto aratro exspectantem
aquilam accipit et sancto viro quasi mansuetissimam presentavit. Hanc aquilam 20
dictus venerabilis abbas sequentem beatum virum ubicumque locorum ibat, vidit et
de villa ad villam post eum per aera volitantem. Ubicumque in populo editiori loco
stans convenientibus predicabat, aquila iuxta eum captabat locum. Et finito sermone
mox ubi populo benedixit, alas aquila cum mirabili tripudio elevabat et frequentibus
motibus aera concitabat, quasi per hoc suo modo benediceret creatorem. 25

1 Venerabilem Reginaldum] Reginaldum venerabilem M4. 4 e] de M4. 5 modico] modicum
M4. | properantem] properantem M4. | ad... retiaxit] retraxit ad se M4. 7 credi] folgt (getilgt)
potest W2. 9 casus] folgt et M4. 10 Tum] tunc M4. 12 dolium totum] totum dolium M4.
siccam] siccamque A77. | aream] arenam A/7. 13 humectatam] humectatum M4. | Ad] folgt
maiorem aut M4. 14 hec] hoc M4. 15 vidit] folgt exemplum aliud de aquila W2. 16 qui
supra] supra qui W2. | abbas venerabilis] venerabilis abbas M4. 17 quiescentem]
requiescentem M4. 19 reducto aratro1 2] aratro reducto M4. 20 accipit] accepit M4. 21 vidit]
nicht in M4. 25 quasi... creatorem] nicht in M4.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften