Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0353
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

348

BUA 11,10

eum fefellit, ut dictum est, enigmatice revelationis veritas prophetalis, immo
secundum ostense rei ordinem omnia contigerunt.

[27] Gratia autem Dei unus ex dictis quatuor magister, scilicet Christianus
Belvacensis,46 infirmatus et amarissimo corde contritus recognovit nil se et
complices suos contra dictos ordines habuisse, nisi quod illis equari scientia 5
non valerent, et ob hoc eos parvipenderent auditores. Et addidit: Quoniam,
ait, nihil habeo, quod vobis pro iniuria gravi illata refundam, in signum
tamen, quod ex corde peniteo, corpus meum apud vos fratres predicatores
tradendum sepulture relinquo. Similiter et magister Laurentius Anglicus47
post gravissimam persecutionem fratrum datis fibrorum suorum copiis 10
fratribus predicatoribus, Parisius moriturus, apud eos mire penitens delatus
est et sepultus. Hoc idem de aliis pluribus, qui ordinem persecuti sunt,
contigit nutu Dei.

[28] Et vide, lector, quam amara et quam execranda contra fratres
predicatores primo, et postea contra fratres minores simul per universalem 15
ecclesiam discordia suscitata est, quia cordibus non tantum clericorum
scolarium et laicorum verum etiam qualiumcumque religiosorum, tam dirum
scandalum est impressum, ut nullis rationibus, nullis auctoritatibus
sanctorum flecti possent, donec per dominum papam et totam curiam
Romanam iudiciaria sententia flecterentur. Et in hac tam pertinaci et 20
generali stultitia quis non videat maximum Christi ecclesie periculum
imminere?

1 veritas] vitas M4. 2 ostense] nicht in/'2; omnem M4. | contigerunt] folgt [particula] xxx P2.
3 dictis quatuor] quatuor dictis P2. | magister] magistris magister W2, M4; magistr is P2. 4 et2]
vel P2. 5 suos] sui P2. | equari] equali Bo. 6 parvipenderent] parviderent W2. | Et addidit]
nicht in M4. 7 nihil] nil M4. | habeo] nicht in W2. 8 peniteo] peniteam P2.
10 persecutionem fratrum] fratrum persecutionem P2. 12 et] nicht in Bo. | aliis pluribus]
plurimis aliis P2. 13 Dei] folgt [particula] xxxi P2. 15 universalem] universam V3. 17 etiam]
folgt omnibus V3, W2, P2; folgt omnium M4. | qualiumcumque] quorumcumque P2. | dirum]
durum W2. 18 nullis1] korrigiert aus nullus V3. | auctoritatibus] autoritatibus W2.
20 Romanam] Romana W2. | in] nachträglich eingefügt P2. | hac] hoc Bo, W2. | tam] tamen
Bo. 21 Christi ecclesie] ecclesie Christi P2. 22 imminere] folgt [particula] xxxii P2.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften