Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0365
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

360

BUA 11,10

fractis cervicibus exspiravit. Et vide mirabilius et gravius quam audisti.
Eadem die, qua cecidit, cum eius mors subita ex revelatione cuiusdam
sanctissime mulieris per fratrem minorem prediceretur, sprevit arguentem se
et invectus contumelia dixit: Non es propheta, neque filius prophete. Et ego
quidem procuravi, ut ordo vester et ordo predicatorum subiciantur episcopis, 5
addam et hoc, ut subiciamini vilissimorum pedibus sacerdotum. Hoc dicens
vidit signa predicta sibi, et non advertit. Excecavit enim eum superbia, quam
non vidit.

Et hec signa fuerunt, quod ira immoderata dominaretur eidem, in ipso mane
diei. Quod accessurus ad altare pacificari non posset. Quod loturus manus 10
suas episcopalem anulum perderet. Que omnia luce clarius sunt completa.
Cum enim dominus papa ecclesiam quandam fratrum minorum consecrare
debuisset et dictus episcopus cardinalis ad portam fratrum minorum pulsans
intromissus celeriter non fuisset, tanta ira raptus est extra se, ut celebraturus
primam missam nullo modo, etiam facta confessione pacificari posset, et 15
tamen ad terrifica sacramenta processit. Post hec vero, cum manus suas
regressus ad hospitium abluere voluisset et astanti episcopalem tenendum
anulum porrexisset, lotus mox illum, qui haberet anulum, non invenit.
Statimque miratus dixit: Ergo perdidi presulatum. Subticentibus omnibus
atque stupentibus ascendit editius et solus contra consuetudinem suam senex 20
et debilitate confectus processit ad cameras et dissiliente assere deorsum

2 eius] ei W2. 3 sanctissime mulieris] mulieris sanctissime P2. | fratrem] folgt quendam P2.
prediceretur] folgt ei P2. 4 invectus] inventus M4. | contumelia] contumeliari Bo, V3.
5 subiciantur] subiciatur P2. 6 hoc] hec M4. | subiciamini] subiciaminini (sic) M4. | Hoc] hec
W2, P2. 7 signa] folgt horum que P2. | predicta] folgt sunt P2. | advertit] avertit Bo.
Excecavit... 9 fuerunt] nicht in M4. 9 quod] primo namque P2; quot M4. | dominaretur' eidem]
dominata est ei dum P2. 10 Quod1] quo P2. | accessurus] folgt erat P2. | pacificari] pacificare
V3. | Quod2] secundo autem P2. 11 suas] nicht in Bo. | episcopalem anulum] anulum
episcopalem M4. | perderet] perdidit P2. | luce... completa] certissime evenerunt P2.
13 dictus] dominus P2. 15 nullo] ullo P2. 16 sacramenta processit] processit sacramenta P2;
sacramenta accessit M4. 17 abluere] diluere W2, M4. | tenendum... 18 anulum1] anulum
tenendum W2; anulum ad tenendum P2. 18 mox] nicht in P2. | anulum2] folgt mox P2.
19 Subticentibus omnibus] subicientibus omnibus W2; omnibus itaque subticentibus P2. 21 et1]
nicht in W2; ac P2. | cameras] cameram V3, W2, P2 (korrigiert aus carneam/ M4.

4 Non... prophete] Vgl. Am 7, 14. 7 Excecavit... superbia] Vgl. Sap 2, 21.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften