Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0373
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

368

BUA 11,11

intelligendum non sit, sed cum quibus, ut regula dicit, prepositus iusserit ire
debet qui mittitur, eosque interpretari velle seculares quoslibet garciones et
servos. Ego probare volo per regulam, quod interpretes tales contra animam
suam pessime mentiuntur. Et hoc evidenter in precedentibus regule videri
potest, ubi dicitur: Quando simul estis in ecclesia et ubicumque femine sunt, 5
invicem vestram pudicitiam custodite. Deus, qui habitat in vobis, etiam isto
modo custodiet vos ex vobis. Si ergo vos ex vobis, id est fratrem ex fratre,
Deus custodit, quid est quod dicunt, ut ex servis et vilibus personis nullam
sui curam aut custodiam habentibus, quanto minus vestram, custodiantur in
via? Si autem duo ex fratribus simul sunt et se unus custodire non vult, 10
tamen custos est frater, quod nequaquam potest de servo et garsione sperare,
nisi forte talis sit, qui non invenitur in mille. O quanta custodia regi debent
in oculis eorum ad quos declinant! Coram quibus eis incumbit et suam
propriam famam et nihilominus famam sui ordinis custodire.

Legitur et tenetur de beatissimo patre Augustino, quod monasterium instituit 15
secundum regulam sub sanctis apostolis constitutam, quam quidem
fundamentum habuisse ab ipso salutis auctore, qui et instituit, ut dictum est,
ut combinati septuaginta duo discipuli mitterentur et per spiritum sanctum in
Bamabam et Paulum segregatos et missos pariter postmodum approbavit.
Hanc ergo regulam canonici regulares specialiter et precipue et plures alie 20
religiones, sicut Premonstratenses sparsim, per universalem ecclesiam

1 intelligendum... sit] non sit neccesse hoc intelligere P2. | sed] folgt de his indicerentur P2.
2 debet] nicht in P2. | velle] volunt P2. | garciones] nicht in P2. 3 Ego] et ego P2.
animam... 4 suam] animas suas P2. 5 ubi] ut Bo. | ubicumque] folgt (nachträglich eingefügt)
ubi W2. 6 pudicitiam custodite] custodite pudicitiam P2. | Deus] folgt enim V3, W2, P2, M4.
8 quod] folgt isti P2. | nullam] ullam Bo. 9 sui curam] curam sui P2. | minus... 10 via] minus
eos in via tales custodient P2. | vestram] vestri W2. | custodiantur] custodiant M4. 11 custos]
folgt ipsius P2. | est] erit P2. | et] vel de P2. | garsione] korrigiert aus gracione M4.
sperare] sperari W2, P2. 12 talis sit] sit talis P2. | regi debent] debent regi P2. 13 declinant]
korrigiert aus declinavit Bo. 15 beatissimo] beato P2. 16 quidem] folgt certum est P2.
17 auctore] folgt constat W2. 18 septuaginta duo] LXXIIM4. 19 Bamabam] Barnaban M4.
20 alie] nicht in P2.
1 sed... 2 mittito] RA V, 7. 5 Quando... 7 vobis* 1] Vgl. RA IV, 6. Vgl. auch II Cor 6, 16 undRm
8, 9. 15 Legitur'... 16 constitutam] Vgl. Possid. vitaAug. 5, 1. 18 ut... mitterentur'] Vgl. Lc 10,
1. | et... 19 approbavit] Vgl. Act 13, 2.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften