Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0409
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

404

BUA 11,14

[7] Alium quempiam in partibus Gallie sub Philippo rege8 nostris
temporibus viro religioso referente fuisse cognovimus. Hic ab ineunte etate
perversissime vite fuit, ut illud, quod de Ismahele scriptum est: Manus eius
contra omnes et manus omnium contra eum, in eo ita videretur impletum, ut
nec parentes proprios quiescere sustineret, sed ad amarissimum vite finem 5
perduceret. Post quos et ipse miserabilis infirmatus et in agone mortis
positus, sumptis ecclesiasticis sacramentis, subito inter manus assistentium
clamans horribiliter exilivit dicens: Surgite omnes, arma accipite, iuvate me
contra proprium patrem, quia omnium inimicorum meorum ductor factus est
et me conatur occidere. Et hec dicens quasi contra ingredientem 10
multitudinem ad ostium conabatur. Nec mora cadens eversis terribiliter
oculis clamavit exspirans: Heu me, pater, validissimo lapide frontem meam
percutiendo contrivit. Hii autem, qui assistebant, neminem quidem videbant,
sed quasi turmas se comprimentium et ingredientium audiebant. Vide ergo,
qui nec patrem proprium propitium habere potuit, quantis divine vindicte 15
animadversionibus dignus fuit. Non tamen absolute eum, qui apparuit, illius
patrem dixerim, sed quemcumque forte ex spiritibus sive bonis sive malis,
cum dictum sit: Armabit creaturam ad ultionem mimicorum contra
insensatos. Sequitur:

1 Alium] talium W2, M4. 2 ineunte] iuvenili M4. 3 perversissime] pervicacissime V3, W2, P2;
pertinacissime M4. | Ismahele] Ismaele V3; Hysmaele W2, P2; Hysmael M4; folgt Esau Bo.
4 manus omnium] korrigiert aus omnium manus V3. | videretur] folgt esse M4. 5 proprios]
folgt (getilgt) quis W2. | sustineret] permitteret P2. 6 miserabilis] miserabiliter P2. 7 sumptis]
spretis W2, M4. 8 iuvate... 9 patrem] contra proprium parentem me iuvate P2. 10 conatur]
korrigiert aus cognatur V3. | hec] hoc V3\ his P2. | dicens] dictis P2. | quasi] nachträglich
eingefügt P2. | ingredientem] egredientem Bo, V3. 11 ostium] hostium Bo, V3. | eversis] folgt
(getilgt) oculis W2. 12 pater] folgt meus W2, P2, M4. 14 comprimentium] comprementium
V3. 15 propitium] nicht in Bo. 18 creaturam] creatura W2; folgt et Bo. | creaturam...
ultionem] in ultione W2; in ulcionem A77. 19 Sequitur] nicht inM4.

3 Manus... 4 eum] Gn 16, 12. 18 Armabit... inimicorum] Sap 5, 18.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften