Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0493
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

488

BUA 11,25

[12] Nec ab re, vidi quendam lordanum, virum in rebus tenuem, sed
elemosinis deditum super vires.12 Armo ab incarnatione Domini M° CC°
XXX0 primo super Renum et Mosellam in Theutonia vinorum caristia
habebatur, et accidit, ut duo fratres ordinis predicatorum ad dicti viri
hospitium declinarent. Quibus hylariter introductis filium cum laguncula pro 5
vino misit. Quo reverso dixit filio mater: Defectum cordis frequenter in
mane patior, tu autem mihi nocte hac haustum vini reserves de laguncula,
quia nimis tarde solet pater tuus vinum ante prandium demandare. Hiis
dictis omnes consederunt, qui erant in domo. Ebibito autem fere de
languncula vino filius in aure patri verba matris susurrat. Quod quasi cum 10
indignatione dissimulans, lagunculam in magna iocunditate cum hospitibus
evacuavit.

Mane ergo illis recedentibus et eos hospite deducente cepit mulier
secundum consuetum morem cordis defectum pati, et vocato filio quesivit,
si quid esset in vasculo. Et ille: nihil, inquit. Cui anxia mater: Versa, || ait, in 15
manu mea, ut saltem in tribus guttis aut quatuor sumpta || buccella panis, cordis mei
debilitas relevetur. Accessit puer, levavit vasculum, invenit plenum. Quod ut
vidit mulier, exclamans cecidit et fere pre pavore defecit. Currens autem
filius post patrem et fratres, quid factum sit, recitat. Quibus in laudem
Christi cum lacrimis resolutis, orat hospes redire fratres benedictionem 20
recipere, quam dedit omnipotens. Negant illi, commendant illum Deo et acta
benedictione remittunt ad propria gratulantem.

1 quendam] quemdam W2. 2 vires 12] folgt [particula] xiiP2. | Anno] folgt autem V3, W2, P2,
M4. | incarnatione] incarnationis M4. | Mo... 3 primo] M° CC° XXX0 1° V3; millesimo
ducentesimo tricesimo secundo W2; M° CC° XXXI0 P2. 4 et] sed W2. | ad... 5 declinarent]
declinerent ad domum viri predicti P2. 5 introductis] susceptis P2. 6 filio] eidem P2.
cordis] folgt mei M4. 8 vinum... prandium] ante prandium vinum P2. | demandare] deferri
mandare M4. 9 omnes consederunt] omnes consederunt ad cenam V3, M4; consederunt omnes
ad cenam W2; omnes consederunt ad mensam P2. | de... 10 vino] vino de laguncula P2.
10 patri... matris] patri verba Bo; patris matris verba P2. | susurrat] susurravit V3. | Quod]
folgt ille V3, P2; que ille W2, M4. 12 evacuavit] expendit Bo; eximavit V3; exhausit P2;
exinanivit M4. 13 ergo] facto M4. 14 cordis defectum] defectum cordis M4. 15 nihil] non
V3. | ait... 16 sumpta] nicht in Bo, V3; inquit, ut intincta P2; inquit in manu mea, ut saltem in
tribus guttis aut quatuor sumpta M4. 18 pavore] admiratione P2. 19 in] nicht in Bo. 21 acta]
auctum W2; cum V3, P2; nuntium cum M4.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften