5
10
15
20
622
BUA 11,30
[16] Erat in villa Brucellensi Brabantie sacerdos quidam, vita et moribus
plurimum inhonestus. Hic gule et luxurie deditus, nihil fere videbatur aliud
meditari. Post finem annorum paucorum, postquam presbiter fuerat
ordinatus, iusto Dei iudicio impremeditate defunctus est. Nec multo post
quidam presbiter, commensalis eius et socius, cum in crepusculo noctis 5
viam ageret extra villam, audivit miserabilem vocem quasi de sub terra
plangentis. Consternatus autem presbiter, quisnam esset, cuius vocem
audiret, cruce se consignans requirit: Quis es tu? Et vox: Ego, inquit, sum
ille infelix socius tuus. Et rursus presbiter: Quomodo, inquit, tibi est? Et
quare de humo eloquium tuum? Cui ille dato rugitu maximo: Ve, inquit, 10
mihi, ve, ve, quoniam clausit super me puteus os suum. Et cum quasi cum
pennigero volatu vox plangentis deferretur, in longum audita est.
[17] Mirabilius tamen intelligas ipsum, qui hec audivit, presbiterum in nullo
prorsus vitam miseram correxisse, sed obiisse morte turpissima et feda
nequissime conversationis vestigia posteris reliquisse. 15
[18] Vidimus tamen quendam multarum deliciarum et possessionum
presbiterum, qui prioris audita dampnatione presbiteri omnia penitus caduca
dimisit et religionem cisterciensem intrans bene vixit et obiit. Nota ergo,
quia illi ad cumulum dampnationis et isti ad viam correctionis res gesta
successit. 20
1 Brucellensi] Bruxellensi W2; Bruchsellensi M4. 2 nihil] nil M4. 3 finem] folgt autem P2.
annorum paucorum] paucorum annorum M4. 4 impremeditate] inopinate P2. | defunctus]
mortuus P2. 5 in crepusculo] crepusculi Bo, V3, P2. 8 requirit] inquirit W2, P2, M4. | Ego...
sum] ego sum inquit M4. 9 ille infelix] infelix ille W2, P2, M4. 11 cum1] hoc W2; hoc cum
M4. | cum2... 12 pennigero] preenigero Bo, V3; davor steht (getilgt) pennigero W2; penigero
P2; pre nimio M4. 12 volatu] ululatu M4. | vox] folgt clamantis vel M4. | longum] logum
V3. | est] folgt [particula] xviiia P2. 13 ipsum] nicht in V3. | hec] hoc V3, W2, M4; nicht in
P2. 14 vitam] folgt suam P2. | obiisse] obisseM4; korrigiert aus obissime W2. | obiisse...
turpissima] morte turpissima obiisse P2. 15 reliquisse] folgt [particula] xixa P2. 16 tamen]
nicht in V3. | deliciarum] divitiarum P2. 18 bene] beate W2, M4. 19 viam] utilitatem P2.
res gesta] gesta res M4. | res... 20 successit] ista res innotuit P2; folgt [particula] XX.P2.
10 de... tuum] Vgl. Is 29, 4. 11 super... suum] Ps 68, 16.