Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0641
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20
25

636

BUA 11,30

incurabilem lepram nihil aliud esse consilii, nisi quod extra habitationem
hominum collocetur.

Quod ut factum est et audivit frater ordinis predicatorum, qui eius
confessionem audire solebat, venit ad illam et mire gaudentem inveniens,
querit causam inopinati et subiti morbi. Quam ut illa per ordinem enarravit, 5
frater ipse turbatus et miratus non modice, increpavit eam, dicens: O
miserrima et stultissima mulierum, que in contumeliam et periculum viri tui
opus Dei in te precum instantia destruxisti et parentes et amicos tuos, qui
Deum laudaverunt et venerati sunt in te, ad blasphemandum nunc per tale
infortunium coegisti. Age nunc, karissima, insiste precibus et ad contrarium 10
rei geste divinam misericordiam interpella. Hoc dicto recessit frater. Illa
autem totaliter in lacrimis resoluta oravit ad Dominum dicens: Domine pater
et dominator vite mee, ut liberiori mente et puriori spiritu servirem tibi, hoc
in me flagellum lepre a tua bonitate fidis precibus expetivi; sed quia audio a
patre meo spirituali, cui me tota devotione commisi, me contra salutem 15
meam a te omnium Domino petivisse, rogo te per tuam benignissimam
caritatem, ut in me tuum plasma restituas, secundum quod tue placuerit
optime voluntati. Mira res! Vix verba complevit, et in tanta claritate cutis et
elegantia forme subito fit facies restituta, ut nec in ea unius ruge vestigium
vel tenuissima saltem macula remaneret. Quo viso gaudet miles et uxorem 20
reputat sibi quasi redditam redivivam, exultat familia, fama rei geste
diffunditur, letantur amici, applaudit et patria et inclita Christi pietas ore
omni collaudatur. Et vix quidem miles anno dimidio supervixit, cum inclita
mulier eius, non immemor bonitatis Christi, cum filia unica, quam habebat,
et possessionibus universis ad monasterium sororum ordinis predicatorum 25

1 lepram... esse] esse lepram nichilque aliud fore P2. | nihil] nil M4. | consilii] korrigiert zu
consiliique V3. | nisi] nicht in V3. 4 confessionem] confessiones P2. | venit] venerit V3.
5 morbi] folgt malum W2; folgt mali A77. | Quam] quem V3. | ut] nicht in P2. 6 increpavit]
increpuit Bo, V3 (korrigiert zu increpavit). 7 et1... mulierum] mulierum et stultissima P2. 8 et
parentes] parentesque et P2. | et2] nicht in Bo, M4; nachträglich eingefügt V3. 10 karissima]
folgt (getilgt) inste W2. 11 rei geste] geste rei P2. | interpella] interpellas Bo (korrigiert zu
interpella/ V3. 12 lacrimis] lacrimas M4. 14 bonitate] pietate W2. | expetivi] petivi M4.
15 me2] nicht in P2. 16 meam] folgt hoc P2. | Domino] dominus M4. 17 caritatem]
bonitatem M4. 18 complevit] explevit W2. | et1] nicht in M4. 19 fit] nicht in P2; sic M4.
facies] folgt eius P2; folgt est M4. | restituta] folgt est P2. 21 exultat] folgt et M4. | rei geste]
geste rei P2. 22 inclita] indita Bo. 23 omni] omnium V3. | cum] tunc M4. 24 non... Christi]
Chr isti bonitatis non immemor P2.

12 Domine... 13 mee] Sir 23, 1.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften