Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0661
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

656

BUA 11,30

arguebat. Quod licet imperator patienter audire videretur exterius, in corde
tamen indignantissime gravabatur. Precepit ergo cuidam sue pulcherrime
inter ceteras concubine, ut sanctum virum secretius conveniret et eum, si
ullo modo posset, inclinaret ad lapsum. Quod ubi illa secretius,
convenientius et maliciosius attemptavit, clam in insidiis imperatore cum 5
pluribus contuente, vir beatus manum exerens in sublimi meretricem in
maxillam cum virtute percussit et facietenus in terram elisit. Quo in facto
sanctum virum imperator in tanta postmodum reverentia habuit, ut vix ulli
tantum in ecclesia sancta crediderit.

[44] Vide ergo, serve Dei, vide, virgo Christi, quantum lingue malum, 10
quantam silvam, nisi reperta fuisset mira viri virtutis soliditas, incendisset.
Quis non videt in tanti viri lapsu totum et tantum ordinem vacillasse? Crede
Salomoni tamquam experto quam vipereum virus mulier mala, nec sexum
hinc exclude virilem. Dicit et sapiens: Cum fatuis non habeas consilium,
non enim poterunt diligere, nisi ea, que sibi placent. Et iterum de eodem 15
infra: A consiliariis malis serva animam tuam. Et beatus Augustinus28 in
regula suis cavens: Appetit, inquit, et appetitur feminarum concupiscentia.
Et vide, quam exitiabilis dolus est, quod quidam magis temptantur de hiis
personis, que speciem in habitu et religione pretendunt, quam de hiis, que
seculo se dederunt. Et mulieres similiter, que numquam de viris secularibus 20
temptabantur, eas dyabolus et mens perversa in sanctos et religiosos vel

1 imperator] korrigiert aus impertor M4. 2 Precepit] percepit W2. | cuidam] dictus imperator
P2. 4 Quod] quot M4. 5 et maliciosius] maliciosiusque P2. | in] nicht in W2. | imperatore]
korrigiert aus impertore M4. | cum... 6 pluribus] nicht in P2. 6 exerens] extrahens Bo;
extendens M4. | meretr icem] hanc P2. 7 cum virtute] tam valide P2. | et] ut P2. | elisit]
elideret P2. | in2] nicht in V3, W2. 9 crediderit] crederet P2; folgt [particula] xlv P2.
10 quantum] quantam P2. 11 quantam] nicht in P2. | nisi] ubi Bo. | viri virtutis] virtutis viri
P2. | soliditas] dei soliditas P2. 12 videt] vidit M4. | vacillasse] vapulasse Bo, V3, W2, M4.
13 tamquam] tanquam V3, P2, M4. 14 Dicit... sapiens] nicht in M4. | et] etiam P2. 15 non]
nec M4. | poterunt] potuerunt M4. | de... 16 infra] nicht in P2. 16 in... 17 regula] nicht in P2.
17 suis] sibi P2; sua M4. | feminarum concupiscentia] feminarum concupiscentiam V3;
concupiscentia mulierum P2; concupiscentia feminarum M4. 18 exitiabilis] exicialis W2;
execrabilis M4. | est] nicht in M4. 19 et religione] religionis P2. 20 secularibus] korrigiert
aus seculalaribus M4. 21 temptabantur] temptarentur P2. | vel] nicht in P2.

10 quantum... 11 incendisset] Vgl. lac 3, 6. 12 Crede... 13 mala] Vgl. Sir 25, 17. S. auch Prv 7,
10. 14 Cum... 15 placent] Vgl. Sir 8, 20. 16 A...tuam] Sir 37, 9. 17 Appetit...
concupiscentia] PA IV, 4.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften