Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0689
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

684

BUA 11,31

coronas meritorum in gloria tot habebis. Lete ergo in numeroso examine
filiorum poteris laborare, qui singulorum gloria videberis choruscare, ita ut
ab Ysaia dicatur tibi: Leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti
congregati sunt, venerunt tibi, filii tui de longe venient, et filie tue de latere
surgent. Tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando 5
conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi.

[3] Quid hinc autem meis temporibus acciderit, videamus. Nota res est et in
multis partibus iam audita. Magister Iohannes de Nivella, Leodiensis
ecclesie decanus, divitias contempsit et gloriam et in monasterio de Oignies
ad regularem ordinem venit.3 De hoc beato viro quedam vidimus et quedam 10
audita narramus. Vix umquam indulsit otio vel quieti, quin semper indefesse
in revocatione animarum pereuntium laboraret.

Et vide zelum. Eo diutina et gravi podagre molestia laborante, quidam
nominatissimus phisicus a superioribus partibus Gallie, ut eum in propriis
expensis curaret, advenit. Cumque a medico quereret, quantum se temporis 15
expendere in morbi remedium oporteret, respondit: Perfectissime, inquit,
infra menses quatuor vos curabo. Mox ille tybiam manu percutiens clamose
dixit: Heu me miserum tunc, si pro ista cum Deus voluerit in proximo
putredine resolvenda, a predicatione et salute hominum etiam tribus
ebdomadis cessem et anime, quas Christus pretio sui sanguinis emit, per me 20
interim liberande a demonibus distrahantur. Vos autem, magister karissime,
ad patriam redire poteritis, cum placebit, bonam voluntatem vestram atque

1 coronas... habebis] tot in gloria coronas meritorum habebis P2. | Lete] letus M4.
numeroso] universo P2, M4. 2 laborare] labore W2; apparere M4. 3 et vide] nicht in M4.
isti] nicht in P2. 5 dilatabitur] delectabitur Bo; dilabitur M4. 6 ad] folgt (getilgt) me W2.
tibi] folgt [particula] iiia P2. 7 hinc autem] autem hinc W2; hinc P2. | meis temporibus]
temporibus meis P2. 8 Nivella] Nivellia Bo. 9 de Oignies] Ogniensi P2; degens M4.
13 podagre] korrigiert aus prodagre V3. 14 in] cum P2. 15 advenit] venit P2. 17 ille] itaque
canonicus P2. 18 dixit] ait P2. | tunc] timeo M4; folgt et W2. | ista] folgt came M4.
19 putredine] inputredinem M4. 20 ebdomadis] ebdomadibus V3, W2, P2. 21 liberande]
laborando M4. | Vos] korrigiert aus hos P2. 22 vestram] nostram Bo.

3 Leva... 6 tibi] Is 60, 4-5.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften