Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0721
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

716

BUA 11,35

sancto habitu induit seculari. Abbas ergo monasterii collectis primoribus
civitatis episcopo conqueritur et totum clerum pro tantis iniuriis interpellat.
Hoc cum indignanter audire vix vellet episcopus et abbatem potius
impeteret duris verbis, flexis abbas genibus cum moderamine verborum
dixit: ludicem contra te, o preposite, in terra habere non possum, et ideo 5
contra te Deum summum iudicem interpello, ut infra quadraginta dies
uterque nostrum compareat coram illo sententiam pro meritis accepturus.
Ad hoc episcopus cachinnans cum suis irrisit hominem atque sprevit et
repulit exprobratum.

Quid plura? Quadragesimo autem die circa nonam mortuus est dictus abbas, 10
et cum pro eo sollempniter pulsaretur, sedens in balneo prepositus, quesivit
a circumstantibus, quid hoc esset. Mox quidam Ingrediens et requisitus de
sonitu campanarum, respondit abbatem sancti lacobi iam defunctum et pro
eo pulsationem fieri tam sollempnem. Illico recordatus prepositus
quadragesimam diem esse, qua se citatum coram summo iudice audierat ab 15
abbate, consternatus animo dixit suis: Cito videte, quid faciam, mortuus ego
sum, comparere me hodie summi iudicis conspectibus oportebit. Nec mora,
post verba hec, cum balneum egredi festinaret, in astantium manus cum diro
eiulatu et vocibus exspiravit, ibi proculdubio respondere compulsus, ubi
causarum strepitus cessans, iuris peritorum advocatio conticescet, ubi nec 20
preces nec pretium liberabunt, ubi nec interlocutoria iudicis sententiam
protelabunt.

1 induit seculari] seculari induit P2. | collectis] korrigiert aus pcollectis Bo. | primoribus]
primaribus M4. 2 interpellat] interpellabat W2. 3 Hoc] folgt autem P2. | audire vix] vix
audire P2. | vix vellet] vellet, folgt (getilgt) vix M4. 4 impeteret... verbis] duris verbis
impeteret P2. | abbas] folgt (getilgt) genuis W2. 5 habere] folgt (getilgt) te V3. 6 Deum] nicht
in W2; dominum P2. | quadraginta] xla P2, M4. 7 compareat] compareant Bo, V3 (korrigiert
zu compareat). | accepturus] accepturi Bo, V3 (korrigiert zu accepturus), M4. 8 hoc] hec W2,
M4. | episcopus] presul W2, P2, M4. 10 autem] nicht in P2. 12 Mox] moxque P2. | et
requisitus] nicht in M4. | et... 13 campanarum] nieht in P2. 13 respondit] respondet W2, P2,
M4. | iam] modo esse P2. 15 quadragesimam] quadragesimum P2. | diem esse] esse diem
M4. | coram... iudice] nicht in P2. 16 ego] ergo Bo. 17 comparere] comparare M4.
conspectibus] aspectibus P2; conspectui M4. 18 in] inter W2. | manus] manibus P2.
20 cessans] cessant V3, W2. | conticescet] conticesset Bo, V3. | nec] nunc Bo. 21 liberabunt]
folgt [particula] iiia P2. | ubi... 22 protelabunt] nicht in P2.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften