Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0749
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

744

BUA 11,39

decus in turpitudinem, omnis forma virtutis in vitium, omnis rigor iustitie in
precipitium facinorum evanescat. Hec omnia prorsus eveniunt, eo quod
accusationes et correctiones in capitulo non habentur. Petrus Ananiam et
Saphiram quasi in capitulo seniorum pro vitio proprietatis corripuit et
punivit. Paulus principem apostolorum Petrum quasi in capitulo coram 5
senioribus et fratribus arguit, quia reprehensibilem iudicavit. Hec in initio
nascentis ecclesie et inter dispensatores fidei maximos ad instructionem
nostram acta sunt et conscripta. Ubicumque ergo horum servatur exemplum,
ibi individua semper cum ipsa habundantia rerum temporalium Christi gratia
perseverat. Et licet in mutuis accusationibus et correctionibus capitulorum 10
subite aliquando turbationes proveniant animorum, spiritus tamen sancti
virtute citius conquiescunt et ad se redeunt corde pacati. Unde textus satis
innuit, quod hec fieri solent turbidis diebus et operum otio, hoc est cum
deliberatione et discreto moderamine prelatorum. Quod autem premittitur:
poni in medium operantium excrementa, ne longius recedant, intelligi sic 15
debet, ut pro accusationibus et correctionibus capitulorum appellationes et
diffamationes fieri prohibentur.

[2] Sollertissimum quemdam in Remensi ecclesia, anglicum genere,
decanum ab hiis, qui virum cognoverunt, audivimus, qui canonicos suos pro
excessibus viriliter corrigebat.2 Accidit autem eius tempore, ut venerabilis et 20
Deo dignus Albertus Leodiensis episcopus,3 frater ducis Brabantie,4 ab
imperatore Henrico5 exui ab imperio pelleretur et a militibus eius iuxta
Remensem urbem pro iustitia dolosissime necaretur. Ad cuius exequias cum

2 evanescat] evanescit M4. 3 et2... 4 Saphiram] nicht in M4. 8 acta] facta P2. | Ubicumque]
ubicunque V3. 9 ibi] folgt (getilgt) indidua H'2. 11 subite] subito M4. | animorum] amicorum
M4. 13 hec] hoc Bo. | operum] temporum Bo, V3, W2; temporibus oportunis M4.
15 excrementa] extrementa W2. 16 ut] folgt cum M4. | pro] nicht in W2. 17 prohibentur]
prohiberet Bo, V3, M4; prohibeantur P2; folgt [particula] iia P2. 18 in... 19 virum] nicht in
M4. | anglicum... 19 decanum] decanum genere Anglicum P2. 19 cognoverunt] noverunt M4.
20 corrigebat2] corrigebant M4. | autem] nicht in P2. 22 I lenricoS] I leinrico A77. 23 urbem]
urbe P2.

3 Petrus... 5 punivit] Vgl. Act 5, 1-11. 5 Paulus... 6 iudicavit] Vgl. Gal 2, 11-21.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften