Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0767
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20
25

762

BUA 11,40

veraciter optinebunt. Hic vero, hoc est in aere, in terra peregrinationis nostre
angelos vocali laude usos fuisse legi pluries et audivi.
Vidi Suessionensem civitatem in Gallia excommunicationi subiacuisse
diutius et non nisi sub silentio divina misteria clericos celebrasse.* 7 In vigilia
igitur assumptionis beate Marie8 dominus Iohannes, cognomento Ras, prior 5
canonicorum regularium sancti Iohannis in vineis iuxta muros eiusdem
civitatis,9 assumptis secum tribus canonicis devotissimis viris, qui nunc
omnes defuncti sunt, in monte proximo civitati in locum, ubi quondam
heremita resederat, ad celebrandam sollempnitatem gloriose virginis
secesserunt. Inclinata autem die cantatis vesperis panem et aquam ore sobrio 10
libaverunt. Inde completorio dicto post orationes devotas et longas membra
super nudam humum - desertus enim locus erat -, ut paululum quiescerent,
prostraverunt. Nec mora distentior surgunt ad matutinas, cantant simpliciter
et devote. At ubi ante laudes prior nonam lectionem ex more finivit, subito
concentus mirabilis insonuit angelorum et responsum ,Felix namque‘ 15
altissimis vocibus cantaverunt. Quo dicto quatuor tantum ex illa innumera
multitudine versum et ,Gloriam‘ singulariter susceperunt, multitudine
semper cum repetitionibus respondente. Post repetitionem vero secundam
iterato responsum ,Felix namque‘ iuxta morem gallicum inchoarunt et
pro sequentibus omnibus communiter finierunt. Finito autem responso 20
factum est silentium angelorum. Priore autem inchoante ,Te Deum
laudamus‘ matutinas cum suis laudibus perfecerunt. Quibus dictis, quot
singultus, quot lacrime, quot suspiria in recordatione suavissimi
modulaminis ab imo pectoris ediderunt illi quatuor beatissimi viri, non est
nostre possibilitatis evolvere vel effari, sed in eis completum plane poterit 25

1 veraciter optinebunt] obtinent veraciter P2. | aere] folgt et P2. | in2] et W2. 3 in Gallia]
nicht in Bo. 5 igitur] vero M4. | Ras] Bas Bo; Resebas P2. 6 regularium] nicht in P2.
8 monte proximo] montem proximum W2. | in locum] nicht in M4. | locum] loco P2.
9 celebrandam] celebranda M4. 12 locus... ] erat locus W2, P2. | paululum] paulolum M4.
13 prostraverunt] prestaverunt Bo, V3. | distentior] distantior Bo, V3; distensior M4.
simpliciter] suppliciter V3 (korrigiert aus siuppliciter), W2. 15 insonuit angelorum] angelorum
insonuit P2. | responsum] responsorium W2, P2, M4. | namque] folgt es M4. 16 Quo dicto]
quousque ad versiculum perdicto P2. | illa] illis Bo, V3. | innumera] innumerabili P2.
17 versum] versuum Bo. | Gloriam] gloria Bo, V3. | susceperunt] succinerunt P2.
18 respondente] respondere V3. | vero] nicht in M4. 19 responsum] responsorium W2; nicht in
P2; responsia M4. | gallicum] folgt quatuor angeli P2. | inchoarunt] inchoaverunt M4.
20 Finito... responso] finitum (korrigiert aus unlesbarere Vorlage) autem responso Bo; finito
autem responsorio W2, P2. 21 Priore... inchoante] prior autem inchoato Bo, V3, W2, M4.
22 perfecerunt] profecerunt M4. 24 quatuor] folgt illi Bo, V3. | beatissimi] beatii Bo, V3.
25 completum... 758,1 credi] poterit plane credi P2.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften