Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0987
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

982

BUA 11,54

illum || duos fratres predicatores et || duos fratres minores,17 per quos misit eidem
capellam ex bysso instar tentorii et omnia utensilia illius aurea, quibus altari
necessaria inferrentur cum aliis exeniis pretiosis, qui multas terras et maria
peragrantes venerunt ad illum et ab eo sollempniter sunt recepti. Fuerunt
autem apud illum multo tempore, sed in conversione regis nihil penitus 5
profecerunt.
Viderunt autem ibidem in exercitu virum nobilem, regis scilicet
consobrinum, de quo talia ferebantur. Cum idem nobilis adhuc gentilis febre
acutissima laboraret, materia ad cerebrum ascendente in furiam raptus et
dormientibus omnibus, qui circa illum erant, aufugit nudus et tribus diebus 10
ac tribus noctibus per heremum vastissimam oberravit. Tertia ergo nocte
digesta materia crecitavit et ad se rediit compos mentis. Qui in tenebris
horrens solitudinem, quid faceret, quo se verteret, nesciebat et ecce post
instans modicum discussis tenebris videt in montis cacumine ingens lumen.
Reptans ergo manibus et pedibus, ascendit in montem et ecce super omnem 15
solis fulgorem regem admirabilem videt in throno aureo residentem et ad
eius dexteram reginam incomparabili decore fulgentem, videt mixtim
seniores et iuvenes in tronis aureis assidentes ministros ex omni parte
vultibus sydereis rutilantes. Hec ut videt gentilis, supra id quod credi potest
obstupuit. Nec mora, unus ministrorum a rege missus cum vestibus nudum 20
induit et ad regem duxit. Cui rex: Nihil, ait, in rebus humanis simile, quid
vidisti. Et ille: Nihil, inquit, domine. Et rex ad eum: Ego sum, inquit,
Christianorum Deus, Rex et Dominus sempiternus. Tu autem redibis ad

1 duos1... et] nicht in Bo, V3, P2. | quos] folgt etiam P2. 3 exeniis] xeniis M4. 4 eo] illo P2.
recepti] suscepti W2. 5 conversione] conversionem M4. 8 idem] nicht in Bo. 9 raptus] folgt
est W2, M4. | et] nicht in P2. 11 ac] et W2, M4; atque P2. | vastissimam] vastissimum P2.
ergo] autem M4. 12 crecitavit] cresitavit M4. 13 faceret]/o/g/vel P2. | ecce] nicht in M4.
16 admirabilem] ammirabilem V3. | throno] trono P2, M4. 17 eius] nicht in M4. | mixtim]
korrigiert aus mixtum Bo. 18 tronis] thr onis V3. | ministros] ministrosque P2. 19 Hec] hoc
M4. | videt] vidit W2, P2. | credi potest] korrigiert aus potest credi Bo. 20 cum] eum P2.
21 humanis] folgt vel P2. 22 inquit2] nicht in M4.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften