5
10
15
20
1000
BUA 11,56
56. Insidiantur et hiis, supple apibus, aquantibus rane, hoc est ad aquam
bibentibus.
[1] Nullus enim decipiendi efficacior dyabolo locus est, quam cum fideles
super cibos et potus immoderatius se effundant et tunc ad verborum ineptias
protracti facilius non solum ad inania, sed etiam ad prophana deliramenta 5
procedunt. Hinc lob timens filiis suis vescentibus et bibentibus vinum
mittebat et sanctificabat eos, offerebatque holocausta per singulos: Ne forte,
inquit, benedixerint, idest maledixerint, Domino in cordibus suis. Et hoc
idem naturaliter prodere et significare videtur in ebriosis lingue titubantis
lubricitas post nimie potationis excessum. Quid autem hinc gestum sit, 10
congrue et oportunissime videamus. Ingluviei, iuramentis et maledictionibus
in loquendo Gallia pre ceteris fere terris studet avidius. In hac, ut a fratre
ordinis predicatorum audivi, accidit, quod subiungo.
[2] Sedebant quidam viri in taberna honesti quantum ad seculum et
bibebant. Et cum incaluissent mero, ceperunt conferre de diversis invicem et 15
invectus est sermo, quid futurum sit post hanc vitam. Tunc unus: Vanissime,
inquit, a clericis istis decipimur, qui dicunt animas sine corporibus vivere
post ruinam. Hoc dicto, in risum omnibus concitatis, advenit homo statura
fortis et magnus, et residens cum illis vinum postulat, bibit, querit, quis
sermo sit inter eos. De animabus, inquit ille, qui supra. Si quis esset, qui 20
meam vellet emere, foro optimo darem eam et de pretio eius in communi
omnibus ad bibendum. Tunc cachinnantibus omnibus, ille, qui supervenerat:
1 Insidiantur] I-Initiale nicht ausgeführt, davor steht von jüngerer Hand Iv V3; davor steht
capitulum Ivi W2; davor steht capitulum Ivi continet ii particulas. Textus P2. | aquantibus]
adaquantibus V3 (korrigiert aus aquantibus/ P2; aquatice M4. | est] nachträglich von anderer
Hand ergänzt Bo. 2 bibentibus] folgt [particula] prima P2. 3 efficacior... est] locus efficatior
est dyabolo P2. | locus] korrigiert aus locutus Bo. | fideles] fidelis M4. 4 effundant]
infundunt P2; effundat M4. | et1 2] nicht in P2. | ineptias] ineptitudinem M4. 5 etiam ad] nicht
in M4. 6 procedunt] prodeunt M4. 7 Ne] ut W2. 9 titubantis] titubentis Bo, V3 (korrigiert zu
titubantis/ 10 hinc... sit] gestum sit hinc P2. 11 oportunissime] korrigiert aus opotunissime
V3. 13 subiungo] folgt [particula] iia P2. 14 quidam viri] viri quidam W2, M4. | tabema]
thabema V3. 15 invicem] ad invicem M4. 16 invectus] inventus V3. 17 sine corporibus] nicht
in M4. 19 cum] am Rand korrigiert aus con V3. | postulat] folgt et P2. | querit] queritque
P2. | quis] unde W2. 20 sermo sit] sit sermo P2, M4. | supra] folgt scilicet qui dixit a clericis
decipimur M4.
1 Insidiantur'... 2 bibentibus] Vgl. Thom. Cantimpr Ldnr IX, 2, 146-147. Vgl. auch Plin. nat. XI,
18, 61. 6 Hinc... suis] Vgl. lob 1, 5.