Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#1015
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

1010

BUA 11,57

[7] Sed et in nocte quedam demonia virtutem nocendi et apparendi
accipiunt, quam lucente die habere non possunt, et hoc ut ad fidem fidelium
roborandam. Facilius enim homo nocte quam die terretur. Nihil tamen
dyabolus, sicut dicit beatissimus Augustinus,8 vel nocte vel die potest, nisi
permissus. Et vide quam pulchro et evidenti exemplo. 5

[8] Vidimus in villa Nivellie virginem Deo dignam, de qua verissime
narrabatur mortuis parentibus in domo fratris militis relicta est. Pro
cisterciensi autem ordine diu laborans nec ad effectum perducere valens,
fortiter in animo statuit, secundum posse suum etiam in seculo ordinem
observare. Incessit ergo lineis, observavit ieiunia, silentium tenuit, caruit 10
carnibus, hora matutinarum surrexit, ecclesiam intravit, horas regulares
exsolvit.9 Contigit autem, ut ea ignorante mortuum cuiusdam defuncti
corpus vespere ad ecclesiam deferretur et solum in feretro relinqueretur.
Surgens autem media nocte virgo, quam diximus, intravit ecclesiam, invenit
quidem mortuum, sed parum aut nihil timuit, resedit, horas incepit. Hec ut 15
vidit dyabolus, invidit et corpus mortuum intrans loculum primo movit.
Virgo igitur se consignans, constanter ait et inclamat dyabolo: Quiesce,
miserrime, conquiesce, quia nihil poteris contra me. Et mox dyabolus
surgens cum corpore: Vere, inquit, nunc potero contra te et meas iniurias a
te passas frequentius vindicabo. Hoc ut illa vidit, imperterrito corde 20
baculum cum fixa cruce ambabus manibus rapuit et in capite mortuum
feriens ad terram proiecit et sic fideli audacia demonem. Diu ergo virgo
Christi et cum maxima angustia laboravit, ut cadaver deiectum in feretro
relocaretur, sed frustra, quia non potuit. Veniens autem mane presbiter cum

2 lucente] lucenti M4. | ut] nicht in V3 (getilgt), P2; fit M4. 4 dyabolus] dyabolo M4. | dicit]
am Rand ergänzt W2. | beatissimus] beatus P2. 5 exemplo] folgt [particula] ix P2. 6 Nivellie]
Nivelle W2, P2. 7 narrabatur] folgt quod P2. | est] nicht in P2. 8 cisterciensi] Cysterciensi
Bo. | autem] nicht in P2. | laborans] laboravit P2. | nec] sed P2. | perducere] pertingere P2;
folgt non P2. 10 observare] servare M4. | Incessit] intercessit Bo. | Incessit... observavit]
nicht in P2. | ergo] folgt sine W2, M4. | ieiunia] folgt et P2. 11 matutinarum] matutinorum
V3. 12 autem] igitur P2; folgt aliquando P2. 14 autem] ergo W2, P2, M4. | intravit] intrat P2.
15 quidem mortuum] mortuum quidem M4. | Hec] hoc M4. | ut] am Rand ergänzt V3.
17 Quiesce... 18 conquiesce] quiesce, quiesce miserrime P2. 18 mox] nicht in M4. 20 illa]
nicht in P2. 21 fixa] infixa W2, M4. | ambabus] ambobus M4. | et] am Rand ergänzt V3.
22 sic] korrigiert aus sicut V3. 24 relocaretur] relocaret W2, M4.

3 Nihil... 5 permissus] Vgl. Aug. in psalm. 26, 5.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften