Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]; Dörner, Gerald [Bearb.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (20. Band = Elsass, 1. Teilband): Straßburg — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30661#0311
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
26a. Munizipalstatut, lateinische Fassung

lam denique indulgentiam aut remissionem ullorum
hominum, ne ipsorum quidem Roman[orum] Ponti-
ficum (quod ipsi quoque fatentur) aliquid praeiudi-
care aut detrahere posse.
Quod igitur de nominationibus, electionibus ac
ministratione bonorum collegiis a senatu promissum
est aut ipsi collegae sibi invicem statuerunt et con-
firmarunt, et quamvis promissis et iuramentis sta-
bilitum sit, eo tum nequaquam valere potest, ut ad
ullam praebendam admitti is possit, qui ad minis-
terium Ecclesiae nondum idoneus est, cum haberi
queat idoneus aut, ut non praeferre necesse sit ido-
neo eum, quem constet esse magis idoneum. Eccle-
siae enim aedificatio unus collationis finis praeben-
darum et regula debet, quae maiori a collegiis cura
considerari et queri debet, quam quisquam ullam
aliam privatam vel publicam utilitatem considerare
aut quaerere valeat.
Proinde, quia electio Canonicorum capitulis relicta
est et re ipsa non nomine tantum, nec potuerunt
collegae aliquid in praeiudicium ecclesiae et contra
Canones inter se pacisci, sed debent illud iuramen-
tum omnibus aliis iuramentis et pactis praeferre,
quo acceperunt se utilitatem ecclesiae et collegii
bona fide quaesituros esse, certe Canonice omnes
Deo et ecclesiae tenentur, quisquis nominaverit vel
praesentarit, tamen semper piam ac veram de as-
sumendo ad praebendam facere electionem, hoc est
sanctum et iustum, post examinationem, iudicium,
an ad ministerium ecclesiae et utilitatem ecclesiae
procurandam is, qui praesentatus vel nominatus est,
magis i-[220| doneus sit, quam tum aliquis alius ha-
bere queat et, si quis alius sit magis idoneus, eum
minus idoneo praeferre electione sua. Electio enim
non est electio, nisi libera sit et melioris.
Quia iam senatui iniunctum est ex Divinis praecep-
tis et Canonum atque legum sanctionibus, ut cleri-
cos et praelatos in omnibus rebus Ecclesiasticis ad
obedientiam urgeant Canonum, visum est Senatui
admonere Canonicos de emendatione istius gravis et
h Druck: nobis.

perniciosi abusus, quo quidam carnalitatis affectum
(ut Concilium loquitur21) secuti praeferunt in colla-
tionibus vel electionibus non idoneos idoneis.
Rogant itaque et hortantur vos, ut hic, quod Deo et
ecclesiae debetis, religiose consideretis ac perpenda-
tis, quanta nunc ecclesia inopia idoneorum minis-
trorum laboret et quam horrendam rationem
Christo capiti ecclesiae reddituri sint, qui huic pri-
vatos suos affectus praetulerint.
Etiam admonitos vos volunt, ut cogitetis Senatum
huic abusui, si ipsi eum non emendaretis, oportu-
num quaerere remedium oportere nec administratio-
nem bonorum Senatus vobish semper relinquet
integram. Sed dissipatio est, non administratio,
quando bona Ecclesiae in indignos profunduntur,
cum iniuria et damno Ecclesiae Christi ac contu-
melia eorum, qui ad ministeria Ecclesiarum et
promptas habent voluntates et paratas facultates.
Ea enim demum vere bonorum Ecclesiasticorum ad-
ministratio est, ea praesentatio et electio ad prae-
bendas Ecclesiasticas, quae est Canonica, hoc est
consentiens cum Canonibus, inprimis vero cum Ca-
none divino, ex quo desumpti sunt, quicunque veri
S[anctorum] Patrum Canones vocari possunt. Chris-
tus, dominus et caput Ecclesiae, veram curam ec-
clesiae suae immittat et studium accendat omnibus,
quibus ecclesiarum et collegiorum curatio deman-
data est. Amen.
Et quia iudicium examinatis Sacrosanctum haberi
omnibus debet, in quo causa Ecclesiae Christi iudi-
catis, nihil in eo praeterire oportet earum rerum,
quae ad religionem iudicii Canonici pertinent. Ea de
causa et hoc Senatus a collegiis requirit, ut sententia
huius iudicii posthac non recitetur nisi rursus con-
vocatis omnibus, qui ad examinationem adfuerunt.
Itaque iuxta Municipalem legem de examinatione
convocari debent. Et, ut recitetur ex scripto, quo
actis per notarium conscribendis inseri possit. Haec
enim ad iudicium Canonicum requiri constat.

21 CIC X 3, 5, 29 (= CIC, ed. Friedberg 2, Sp. 478).

295
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften