27a. Examensordnung, lateinische Fassung
εCognitio vero Christi certa constat solida fide
Christi ampliore et quanta in ministro requiritur,
accuratiore cognitione divinarum Scripturarum,
quae omnes Christum docent, quia hic finis legis
est5. Ut hanc vero quis plenius consequatur, ad-
iuvant cognitio Ebraeae et Graecae linguae et eae
maxime artes, quibus iudicium mentis dirigitur et
lingua formatur, Logica scilicet et Rhetorica. Ad-
iuvant etiam Physica naturalis et moralis, mathe-
maticae artes et cognitio historiarum.
Ut quis vero hanc cognitionem Christi aliis com-
mode commendet et tueatur et Scripturas feliciter
explicet, praeter facultates iam enumeratas etiam
opus est singulari mentis iudicio et solertia, animi
constantia et zelo, assiduitate et instantia, facundia
oris, humanitate et elegantia morum.
ζExistimatio necessaria constat bona fama, gratia
bonorum et probatorum hominum in ecclesia et ap-
probatione omnium, ad quos perti-|222| net eorum,
qui ad sacra ministeria admittendi sunt, electio et
examinatio, comprobatio et institutio, tum etiam
ecclesiae universae. Hoc itaque ordine et his roga-
tionibus Examinatio Canonica fiat.
Octo dies, antequam fiat examinatio, ea renuncietur
per Examinatores indicto die, hora, loco et renun-
cietur omnibus, qui adesse illi debent, ac ipsi quoque
ecclesiae, si presbyteri examinatio facienda sit.
Ubi itaque hora advenerit examinationi praefixa,
praeses Examinationis, cum praesentes eius hortatu
consederint, exponat, ad quale ministerium praesen-
tatus sit et comprobari debeat is, qui examinandus
adest, et addet ad collegas examinatores ac caeteros
praesentes:
ηNovimus omnes gravissimam sane in Christum et
ecclesiam eius iniuriam admitti et ad evertenda sa-
εCognitio certa Christi, unde constet.
ζ Existimatio, unde constet.
η Necessitas legitimae explorationis examinanda.
θ Exhortatio gravis ad examinandum.
cra ecclesiae ministeria certissimum inveniri adi-
tum, cum admittitur in ordinem ministrorum Chris-
ti et ecclesiae, qui non sit antea legitime exploratus
et ad id, ad quod assumitur, ministerium idoneus
comprobatus. Idoneum autem eum tantum re ipsa
et secundum Canones iudicari scimus posse, de quo
constiterit, quod velit et possit ecclesiae gratum et
probatum ministerium praestare. Praecipit enim
Spiritus sanctus per Paulum, ut qui ad ministerium
ecclesiae adsciscuntur, tum demum ministrent, cum
probati fuerint6. Quod praeceptum S[ancti] Patres
merito servandum semper quam severissime cura-
runt eoque gravissime vetuerunt ad ullum munus
Ecclesiae assumere, qui non sit religiose examinatus,
excussus et comprobatus ea fide sacri ministerii,
peritia ac zelo praestare, ut spes de eo haberi possit
ipsum ecclesiae suum ministerium irreprehensibili
vita, fide bona et studio constanti praestiturum, et
spes non levis, sed quae digna sit et prudentia et
religione ministrorum Christi. Oportet enim minis-
tros Christi et ecclesiae esse irreprehensibiles, fidos
et assiduos, ut Dominus per Mosen seipsum7 et
D[ivum] Paulum praecepit8 et sancta Concilia sem-
per cum primis requisiverunt.
Hac de causa convenimus hic in nomine Domini
nostri Iesu Christi, qui in medio nostri esse, sicut
promisit9, dignatur, ut hunc N. examinemus Cano-
nice, hoc est in fidem, vitam, eruditionem omnem-
que facultatem administrandae ecclesiae pia religio-
ne secundum Canones Spiritus sancti et eos, quos
S[ancti] Patres ex hoc ipso Spiritus sancti praescrip-
to sanxerunt, inquiramus.
θTe itaque, N., admonemus et hortamur per eun-
dem Dominum nostrum Iesum Christum, inspecto-
rem cordium et iudicem omnium, ut cogites, cum a
nobis rogaris, te rogari ab ipso Domino et spiritu
eius. Non enim te nostro, sed Domini nostri Iesu
Christi nomine et iussu interrogabimus, quare, si
quid secus, quam habet, responderis, ne dubites te
5 Vgl. Röm 10,4.
6 Vgl. 1Tim 3,10.
7 Vgl. 5Mos 18,13.
8 Vgl. 1Tim 3,1-13; Tit 1,5-9.
9 Vgl. Mt 28,20.
301