27a. Examensordnung, lateinische Fassung
caeteris membris cohaereat vera dilectione et com-
munione Spiritus sancti. Vult enim Dominus suos
ecclesiam esse et corpus suum34.
55. Nemo ergo in Christo vivere potest, nisi vivat in
ecclesia eius? Responsio: Non potest. Membrum
enim nisi in corpore suo vivere non potest.
56. Quid est ecclesia Christi? R.: Congregatio eo-
rum, qui accepta remissione peccatorum vita Christi
donati et in ipso in filios et haeredes a Deo adoptati
sunt35.
57. Nulli vero mali ac reprobi de ecclesia sunt? R.:
Nulli vere et coram Domino, qui non agnovit inter
suos, nisi qui recedunt ab iniquitate.
58. Non sunt igitur mali in ecclesia? R.: Sunt, quod
ad nos attinet, in ecclesia multi mali et increduli,
dum hoc seculum decurrit, sed hi non sunt ecclesia
sanctorum nec etiam coram Deo et vere in ecclesia.
Non enim sunt membra Christi.
59. Quid, si mali in ecclesia ministrent? R.: Quos
ecclesia deprehenderit malos et non vera vivaque
fide praeditos, eos ferre in sacro ministerio non de-
bet. Imo, nisi resipiscant, non ministerio solum, sed
etiam communione sua eiiciet. At dum mali Sacrum
ministerium instituto Christi praestant, eius virtuti
nihil detrahit vitium ministrantium nec fraudi erit
pie utentibus horum ministerio, si vitio ministran-
tium non consenserint.
60. Quomodo pervenitur in ecclesiam? R.: Baptis-
mate.
61. Quid est baptisma? R.: Lavacrum regenerationis
et innovationis spiritus sancti36, quo accepta remis-
sione peccatorum incorporamur Christo et adopta-
mur Deo in filios, donati spiritu et vita Christi.
62. Quibus est hoc sacramentum conferendum? R.:
Peccata sua fidemque Christi confitentibus et red-
emptionem atque communionem Christi hoc ipso
sacramento a Deo et ecclesia simpliciter petentibus
atque obedientiam Christo et ecclesiae promittenti-
bus.
63. Ergo ad Baptisma admittendi non sunt id sim-
pliciter petentes? R.: Non, sed ante de omni religio-
b Die Zahl 65 ist wegen des Seitenumbruchs irrtümlich
zweimal vergeben.
34 Vgl. Kol 1,24.
ne Christi diligenter catechisati atque probati et
cum peccatorum poenitentiam et fidem atque
obedientiam Christi in Ecclesia fuerint professi. Hac
enim religione Baptisma contulerunt Apostoli et
conferendum docuerunt.
64. Quare igitur confertur Baptisma oblatis Christo
atque ecclesiae parvulis, qui hanc religionem non-
dum intelligunt? R.: Quia Dominus promisit se et-
iam semini suorum Deum, id est servatorem, fore.
Et iubet Christus parvulos sibi adferri, benedicit eis,
participes sui regni pronunciat37, quae omnia con-
feruntur Baptismate, quo qui baptisante Christo
induuntur38 et ei inseruntur regenerati et sorde ori-
ginis abluti.
65. Interim autem hi non profitentur in ecclesia poe-
nitentiam peccatorum, fidem Christi nec consecrant
se ipsi Christo et ecclesiae ad veram religionis
obedientiam? R.: Hoc ergo facere eos oportet, quan-
do catechisari hoc intellexerint, quos tum ecclesia ad
ipsorum propriam confessionem poenitentiae et fi-
dem Christi atque communionis et obedientiae pro-
fessionem impositis manibus confirmare debet in
hanc ipsam fidem et obedientiam Christi et eccle-
siae. |229|
65b. In quo est sita communio et obedientia Christo
et ecclesiae? R.: Ut ad omnia tempora dicata pecu-
liariter religiosis actionibus nos religiose sanctifice-
mus et praeparemus, in sacris conventibus frequen-
tes et sancti adsimus, doctrinam, exhortationem,
admonitionem et correctionem Christi in ecclesia
publice et privatim nobis impertitam cupide audi-
amus et amplectemur, communes supplicationes,
preces, psalmos, oblationes vera Christi fide et stu-
dio colamus, Sacramentis Christi pie communice-
mus et vita omni Christum Dominum meditemur et
referamus. Sique ecclesia nos vel alios iuxta man-
datum Christi ad agendam poenitentiam ligaverit
vel consortio Christi plane eiecerit sive rursus his
vinculis absolverit et in communionem Christi re-
ceperit, iudicium hoc ratum habeamus et ei ut
Christi iudicio obtemperemus.
35 Vgl. Röm 8,17.
36 Tit 3,5.
37 Vgl. Mk 10,13-16par.
38 Vgl. Gal 3,27.
307