Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Dörner, Gerald [Bearb.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (20. Band = Elsass, 1. Teilband): Straßburg — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30661#0322
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Straßburg

praecepit. Honorem ei exhibere instituit, quia facit
contra manifestum eius praeceptum.
30. Quot sunt genera bonorum operum? R.: Tria.
Aliis enim celebramus potissimum nomen Dei
praedicantes eius super nos misericordiam, aliis
sanctificamus nos ad gloriam eius in ministerio pro-
ximorum illustrandam, aliis adiuvamus maxime
proximum.
31. Da bona opera primi generis! R.: Confiteri et
praedicare Evangelium Christi, invocare Deum,
gratias agere Deo.
32. Alterius generis? R.: Humilitatio carnis, pium
ieiunium, religiosa vigilia, labor corporis, vacare
piae eruditioni et disciplinae, oratio.
33. Tertii generis? R.: Docere indoctos, exhortari
cessantes, monere et corripere peccantes, consolari
afflictos, suppetere necessaria corporis, defendere ab
iniuria, liberare a malis.
34. Quae est digna Christiano confessio Evangelii?
R.: Adnunciare illud, testificari de eo, ubicunque id
interesse poterit gloriae Christi et aedificationis
proximi.
35. Quomodo hoc cognoscitur? R.: Spiritus sanctus,
quo aguntur filii Dei et qui inducit in omnem veri-
tatem, is docebit eos32, qui hoc expetierint et ora-
verint et quatenus de Evangelio Christi loquendum
sit.
36. Quid est ieiunium religiosum? R.: Humilitatio
carnis nostrae per abstinentiam a rebus, quibus caro
fovetur et oblectatur, causa plangendi peccata et
misericordiam Dei exorandi suscepta.
37. Quanto tempore ieiunandum? R.: Quanto tem-
pore vera poenitentia et orandi Deum studium cer-
tam et piam ieiunandi voluntatem sustinuerit.
38. Quid est oratio? R.: Invocatio auxilii Dei cum
confessione gloriae Dei et peccatorum nostrorum
votoque Deo per omnia consecrandi per Christum
Dominum, unicum mediatorem nostrum erga
Patrem33.
39. Quot sunt genera orationum? R.: Quatuor: Sup-
plicationes, orationes, communiones, gratiarum ac-
tiones et intercessiones.

32 Vgl. Joh 16,13.

40. Da aliquem locum de his! R.: Adhortor igitur, ut
ante omnia fiant deprecationes, orationes, interces-
siones et gratiarum actiones, 1. Tim 2 [1].
41. Quid sunt deprecationes? R.: Graviores suppli-
cationes pro venia peccatorum vel auxilio Dei.
42. Quid orationes? R.: Communes et quotidianae
preces.
43. Quid intercessiones? Quibus pro aliis oramus.
44. Quid gratiarum actiones? R.: Gratulatoriae
praeces.
45. Non commiscentur haec in precando? R.: In
omni pleniore oratione haec concurrunt, sed ita di-
stinguuntur, ut nominantur ab eo, quod in oratione
praecipuum agitur.
46. Quot modis fiunt istae preces? R.: Duobus, so-
litarie et cum aliis. Et id rursus bifariam, cum fa-
milia domi et cum tota fraternitate in ecclesia.
47. Non intercedunt pro nobis apud Deum etiam
divi, beati Sanctorum spiritus, qui nunc apud Chris-
tum vivunt? R.: Dubium non est perpetuo expetere
illos venire omnes electos Dei ad communionem
Christi et in ea feliciter proficientes Dei in omnibus
benignitate perfrui. Quae autem sit illis ratio orandi
pro nobis, nobisque scriptura tacuit, constare non
potest.
48. Non sunt igitur illorum intercessiones Deo ob-
iiciendae in precibus? R.: Nullo hoc vel verbo vel
exemplo Scripturae docemur.
49. Nec ipsi pro eorum intercessione appellandi? Eo
tribueremus ipsis nos audire et nobis, nosse ratio-
nem vitae et actionum illorum, quorum neutrum
docet verbum Dei, quod vera orantium fides religio-
se sequitur nec ultra illud quicquam praesumit.
50. Remunerat Deus vere bona opera fide Christi
facta? R.: Remunerat. |228|
51. Ipsorum an Christi merito et gratia? R.: Christi.
52. Quare non et suo ipsorum merito et gratia?
Respo.: Quia legi Dei non satisfaciunt.
53. Contingitne hominem hac vera vivaque fide re-
natum vivere per se, non coniunctum aliis? R.: Non.
54. Quare? R.: Fide enim hac, quisquis eam habet,
inseritur Christo, ut membrum sit corporis eius et

33 Ende der Litania magna. Vgl. auch 1Tim 2,5.

306
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften