Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]; Dörner, Gerald [Oth.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (20. Band = Elsass, 1. Teilband): Straßburg — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30661#0329
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
27a. Examensordnung, lateinische Fassung

aliqua dicendi, humanitate et elegantia morum,
denique gratia et fide apud Ecclesiam, cui servire
debeat, bonoque testimonio apud omnes eos, apud
quos vixit. Haec autem non proprio, sed alieno
testimonio cognoscenda sunt. Etiam debet iis, qui
examinabuntur, imponi, ut aliquot graves ac religio-
sos homines secum ad examinationem adducant,
quibus vita et studia eorum a pueris nota sint, item
praeceptores suos, si in urbe sint.
Ubi itaque de prioribus rebus, quas ipse interrogatus
fuerit et responderit, videbitur egredi loco exami-
nationis praemissa tali admonitione:
Memineris et religiose cogites te coram Christo
Domino, inspectore cordium et tremendo iudice ec-
clesiae suae, et nomine ecclesiae interrogatum esse,
iamque oportere te omnes responsiones tuas iure-
iurando confirmare. Quare, dum de te et alii roga-
buntur, diligenter et pie deliberes, si quid forsan non
ita se, ut respondisti, haberet. Si enim unquam de-
prehenderis fefellisse in ulla responsione aut promis-
sis tuis posthac deesse ut manifeste ac notorie per-
iurus, removeberis a sacro ministerio et praebenda
tua tibi rursus adimetur aliisque s[acrorum] Cano-
num poenis subiicieris.
Tum debent primum omnium testimonia rogari,
quos is, qui examinatur, testes vitae et studiorum
suorum adduxerit, et rogari debent de singulis donis
et facultatibus, quas sacrum ministerium poscit, ut,
quo animad- |235| verterint eum praeditum esse in-
genio, quo iudicio, qua animi solertia, prudentia,
quo zelo Christi ecclesiae, qua sit in officio constan-
tia et assiduitate, qua humanitate et elegantia mo-
rum, qua dicendi facultate, qua opinione et gratia
apud bonos et universam ecclesiam, quidve testi-
monii habeat vulgo. Deinde de iisdem donis et fa-
cultatibus rogabuntur caeteri omnes, primum ii, qui
nomine ecclesiae communis Argentinensis adfuerint,
de pastoribus et senioribus ecclesiae communis Ar-
gentinensis et Scholarchis71, deinde qui ex ipso Col-
legio, in quo habetur examinatio, postremo reliqui
71 Zu den vom Rat gewählten Schulherren (Scholarchen) s.
Nr. 20, Anm. 16.

praesentes omnes. Nam omnium piorum suffragio in
qualibet ecclesia ministri eius ecclesiae recipi de-
bent. Et primum quid satis fecerit examinatus suis
responsionibus, deinde quid audita de eo testimonia,
postremo quid ipsis videatur, num ad ministerium
sacrum vel praeparationem ad illud, si adolescens,
admitti debeat. Si vero quis peregrinus esset nec ha-
beret in urbe idoneos vitae et donorum, qui ad sa-
crum ministerium requiruntur, testes, huic imponi
debet, ut ex iis locis testimonia scripta adferat, in
quibus diutius vixit.
Ubi videbitur satis adesse testimoniorum de exami-
nato et rogati omnes fuerunt, qui aderunt de admis-
sione examinati, tum examinatorum erit inter se de
admittendo examinato et comprobando graviter et
religiose deliberare. Quare omnino convenit aliquot
dies deliberationi dare, ne, cum non cum digna gra-
vitate et cura res tanta geritur, examinationis reli-
gio, ut antea factum, in inanem ceremoniam abeat,
et examinatores cito ad manuum impositionem ad-
mittendo alienis se peccatis contaminent. Nam etsi
contingat praesentari eiusmodi homines, qui satis
esse noti et probati videantur, ut statim ab exami-
natione admitti possent, tamen differenda est tali-
um comprobatio et tempus deliberandi sumendum,
ne non et alii tam cito admitti velint, de quibus ne-
cesse sit multo tempore et inquirere et deliberare. In
ipsa itaque deliberatione examinatores se invicem
diligenter admoneant et excitent, ut probe singuli et
universi perpendant se coram Domino iudicare de-
bere et de eius modo ministerio, a quo pendet sem-
piterna et salus et perditio animarum, pro quibus
filius Dei sanguinem suum fudit. Summa itaque re-
ligione et remota omni carnali gratia aut indulgen-
tia, omni privato odio aut fastidio inquirant apud se
et statuant ex iis, quae in facta examinatione et in-
quisitione de examinato cognoscere potuerunt, num
eum pronunciare debeant idoneum esse ad sacrum
ministerium necne. Ad quod nemo, ut canones se-
cundum verbum Domini sanciunt, idoneus est, si
qui velint et possint in eo Christo et ecclesiae

313
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften