Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]; Dörner, Gerald [Bearb.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (20. Band = Elsass, 1. Teilband): Straßburg — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30661#0331
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
27a. Examensordnung, lateinische Fassung

Tum ex scripto sententiam recitent in hanc formam:
Facta per nos iuratos examinatione Canonica huius
N., praesentati per N. ad N., et auditis nostrorum,
qui adfuerunt, testimoniis atque suffragiis |237|
cognitisque etiam testimoniis, quae scriptis nobis
allata sunt (si ea allata sint), hisque omnibus coram
Domino et solam gloriam Christi aedificationemque
ecclesiae eius spectantes, iudicamus hunc N. ad N.,
postquam solitum iuramentum fecerit, admitten-
dum esse.
Nomina praesentati et praesentantis ac praeben-
da et ministerii, ad quos praesentatus aliquis fuerit,
exprimantur. Si vero reiiciendum aliquem iudicave-
rint examinatores, omnia ad eundem modum fiant
et dicantur usque ad ultimum in sententia: Admit-
tendum esse, pro quo ponatur: non admittendum
esse.
Sententia lata dicat praeses ad eum, qui admissus
fuerit proposito libro evangeliorum: Quia Canones
vetant ad sacrum ministerium quenquam admitte-
re, qui non singulari religionis et officii sui promis-
sione sese Ecclesiae obstringat, promittes et iura-
mento confirmabis, quaecumque nobis respondisti
et promisisti ita se omnia habere et apud te certo
constituta esse ac plena animi devotione te fretum
gratia Christi, velle fidem Catholicam et orthodo-
xam firmiter et perpetuo tenere eamque et verbis et
factis constanter confiteri pieque, sancte et iuste vi-
vendo studiose ornare ac etiam pro donis Domini
tibi collatis fortiter tueri et defendere, in commune
et obedientia ecclesiae secundum legem Dei et sa-
cros Canones atque huius Collegii vel ecclesiae sta-
tuta et ordinationes, tam eas, quae nunc factae

sunt, quam eas, quas posthac fieri contingat, quae
quidem cum lege Dei consentiunt, obfirmate perse-
verare, praelatis tuis et Capitulo (si in aliquo Col-
legio sit; si vero in nullo collegio sit, sed in alicuius
parochiae aut capellaniae ministerio sit), praefectis
ecclesiae nostrae et conventui Ecclesiastico in om-
nibus, quae ad gloriam Dei et communis ecclesiae
aedificationem faciunt, prompto animo obtempera-
re et obsequi et ministerium tuum (id nominatim
exprimatur) bona fide, ut Domino ipsi praestare,
nec ab eo recedere, nisi alio ab ecclesia vocatus. Etsi
id contingat aut te alia de causa ministerium hoc
tuum deserere, tum te praebendam, quam causa
huius ministerii tui accipis, libere resignare (in quo-
rum manus exprimatur).
Itane promittere et iurare decrevisti? Decrevi.
Impone igitur manum super hunc librum sacrorum
Evangeliorum. Quo facto iubeat eum iuramentum
legere, cuius forma sequitur: λQuae in hac
examinatione respondi, omnia omnino vera sunt,
quaecunque promisi; statui certo, gratia et adiutorio
Christi ita, ut promisi et modo mihi summatim re-
petita sunt, bona fide, omni dolo et fraude remota
praestare. Ita me Deus adiuvet per Christum filium
suum secundum haec quatuor Evangelia.
Accepto iuramento dicat praeses examinationis:
Confirmet Deus, quod in te operatus est, et donet
tibi, ut, quae ipsi et ecclesiae eius modo iurasti, bona
fide et cum insigni fructu ad Ecclesias eius perven-
turo praestare valeas per Christum Dominum
nostrum. Amen.

λ Forma iuramenti.

315
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften