Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0111
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

106

BUA 1,14

14. Migraturo agmine nulle e domibus exire audent, nisi rex primo fuerit
egressus et volatus sui vendicaverit principatum.

[1] Unde in libro Numeri et libro losue sacerdotes, qui portabant arcam
federis Domini, precedebant. Thobias etiam familiam precedebat. Et
Dominus de scribis et Phariseis dicit: Quod imponunt humeris hominum, 5
onera gravia et importabilia, digito autem suo nolunt ea movere. Aliter: Qui
sunt domus limites apum fidelium subditorum nisi termini monastice regule,
quam unusquisque in sua vocatione professus est, quos patres nostri singuli
statuerunt. Hos exire, istos pretergredi nullus audeat subditorum, ut sibi per
se super erogationis regulas ordinare presumat, nisi primo prelatum viderit 10
artioris et altioris vie vendicare volatus. Non est enim discipulus super
magistrum neque servus maior domino suo.

Maiorum est regulas ponere, ordinare statuta; minorum vero ac subditorum
est secundum regulam vivere et statuta servare. Nulli tamen maiorum licet
grave aliquid atque difficile per se, quod stabilimentum optineat ordinare, 15
nisi per consensum subditorum, qui ad alia non tenentur nec obligari
possunt in aliquo, nisi ad illa, que conversionis tempore statuta per regulas
invenerunt. Maiorum tamen est, si quid minus fit et statutum est in
observantia regulari, super erogationis opera facere in se prius, supplere,
quod parum est et sic ad melius subditos provocare. 20

1 Migraturo] M-Initiale nicht ausgeführt, davor steht xiiii V3; davor steht capitulum xiiii W2,;
davor steht capitulum xiiii continet duas particulas. Textus P2. | nulle] nicht in M4. | exire
audent] audent exire P2. 2 vendicaverit] vendicavit Bo. 3 et] folgt in P2. | arcam] archam V3,
W2, P2, M4. 4 Thobias] Tobias W2. | familiam] folgt suam P2. 6 Aliter] nicht in P2. | Qui]
quid V3; que P2. 7 domus limites] domus et limites V3; limites domus P2. | fidelium
subditorum] nicht in P2. 9 istos] hos P2. | nullus... 10 presumat] nullus ordinare presumat V3.
10 presumat] statuat P2. 11 vie] me Bo. 12 neque] nec M4. 15 atque] aut P2. 16 alia] aliqua
P2. 17 conversionis tempore] commissionis tempore V3; tempore conversionis P2. 18 fit...
est2] statutum sit M4. 19 regulari] folgen (getilgt) erneut super erogationis W2. | facere] folgt
et W2. | supplere... 20 est] quod parum est supplere M4. 20 est] nicht in W2. | provocare]
folgt [particula] iia P2.

1 nulle... 2 principatum] Thom. Cantimpr. Ldnr IX, 2, 114-115. Vgl. auch Plin. nat. XI, 17, 54
sowie Ambr hex. V 21, 68. 3 Unde... precedebant] Vgl. los 3, 3 sowie Nm 10, 33.
4 Thobias... precedebat] Vgl. Tb 11, 2-3. 5 Quod... 6 movere] Vgl.Mt23, 4. 11 Non... 12
suo] Vgl. Mt 10, 24.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften