Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0123
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

118

BUA 1,16

summi pontificis auctoritate munitus rediit, et cum aliter eos flectere non
posset de facili, rigore usus est pastorali. Quod ut viderunt sui et nullatenus
se posse contra stimulum calcitrare, nequiter humiliantes se colla regule
subdiderunt. Vestitum autem cibum et potum largius quam ante omnibus
ministrabat, sed in claustro eos quiete sedere et secundum ordinem vivere 5
compellebat. Hic sicut legitur de Augusto:3 Omnia Cesar erat. Et nullum de
hiis, qui religiosi non erant, ministrare in aliquo officio obedientie, ut est
cellarium vel rerum procuratio, permittebat, sed si quos esse bone
conscientie confidebat, illis officia committebat.

Hoc ut viderunt alii, finxerunt se per tempus religiosos et simplices et in 10
ypocrisi nequiter ambulantes, abbati se quasi familarissimos adiunxerunt.
Qui ut vir pius et bonus omnia tolerans, omnia credens eis liberioris vite
frena laxavit. Quibus illi in tantum dampnabiliter sunt abusi, ut xxviii ex eis
pari malitia convenirent et tres viros scelestissimos ribaldos conducerent et
eos in mortem sancti viri per pecunias animarent. 15

Qui quodam vespere abbati extra opidum ad negotia properanti sicut
ordinaverant, obviarunt et salutantem ac predicantem eis salutis viam
extractis canipulis crudeliter occiderunt. Roberto autem tunc socio eius,
cuius supra mentionem fecimus,4 evadente corpus occisi ad monasterium
delatum est et in ecclesia collocatum. 20

1 auctoritate] autoritate W2. | munitus rediit] rediit munitus M4. | rediit] rediens P2. | cum]
nicht in P2. | aliter eos] eos aliter P2. 2 Quod ut] nam cum P2. | viderunt] viderent P2. | sui]
ipsi canonici P2. | et] nicht in P2. | nullatenus... 3 posse] se nullatenus posse P2. 4 cibum...
potum] et potum cibumque M4. | omnibus... 5 ministrabat] ministrabat omnibus P2.
6 legitur... Augusto3] de Augusto legitur P2; Iulio Cesare Coivi627. | Augusto3] folgt
(nachträglich eingefügt) per W2; folgt qui ad M4. | Cesar] Cezar V3; cessat M4. | Et] nicht in
V3. | nullum] ullum P2. | de2] ex/'2. 8 cellarium] cellerarium M4. 10 ut viderunt] videntes
P2. | religiosos] religiöses P2. 11 adiunxerunt] coniunxerunt V3, P2. 13 in] nicht in P2.
xxviii] xxviii0 Bo; viginta octo V3; viginti octo P2, M4. | ex] ab Bo, V3. 14 viros] folgt scilicet
V3. | scelestissimos] sceleratissimos P2. | conducerent] conduceret W2; korrigiert aus
conveducerent P2. 16 quodam] korrigiert aus quondam V3. | vespere] folgt cum P2. | extra]
contra M4. | opidum] oppidum W2, M4. 17 obviarunt] obviaverunt V3; obviassent P2. | et]
nicht in P2. | salutantem] folgt eos P2. | eis] nicht in P2. 18 canipulis] ensibus P2.

3 contra... calcitrare] Act 26, 14. | humiliantes se] Vgl. Sir 19, 23. 6 Omnia... erat] Lucan.
bell, civil. III, 108. 12 omnia1... credens] Vgl. I Cor 13, 7.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften