Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0139
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

134

BUA 1,18

Sed numquam talis erit volatus tuus, o prelate, qui vagaris instabilis et
fugiens evanescis. Non pennis columbe uteris, ut quiescas a tumultu
antecedentium et subsequentium et concomitantium, famulorum dicam aut
sociorum, et non potius dominorum. Vulgo dicitur: Miles in obsequio
famulum, clericus socium, monachus Dominum habet. Si vis, credas 5
experto: frequentissime vidi dominos quidem paucis esse contentos et
famulos superfluis inhiare. Feda res et detestabilis in prelatis. Quid eo
verecundius? Quid eo dampnabilius? Et hoc maxime in claustralibus. Secus
enim est in secularibus clericis, licet et in ipsis hoc malum sit pestilens, ubi
res transit in dominium, quod in religiosis, hoc est claustralibus, fieri 10
numquam potest, nisi forte quis in episcopum assumatur; cui tamen
dispensatio creditur, non dissipatio.1

Absit tamen, ut dignis mercedibus obloquar famulorum, cum dictum sit:
Voca operarios et redde illis mercedem, sed non tantum impium immo
sacrilegium iudico, ut quid abbas vel prelatus spiritualibus filiis, quibus 15
summe tenetur, detrahat necessaria et famulis superflua largiatur. Pannis
vilibus isti, illi comitum mollibus vestiuntur; isti vaccinis calceis sordent, illi
hyrcinis ocreis nitent. Et utinam saltem ista sufficerent, quoniam potius, et si
non iubentibus propter verecundiam vel timorem consentientibus tamen vel
dissimulantibus dominis, aggregant immensas pecunias: quibus 20
possessionibus emptis natales suos transeant in nubendo et viles rustici
nobilibus coequentur. Hii, si fratres aut consobrini aut consanguinei sunt
1 numquam] numquid P2. | talis erit] erit talis W2, M4. 3 et subsequentium] nicht in V3. | et2]
folgt cum V3. | concomitantium] commutantium, von anderer Hand korrigiert zu
commitantium Bo; conmitantium V3. | aut] ut V3; an M4. 5 monachus... habet] monachus
habet dominum P2. 6 quidem] nicht in P2. | contentos] contemptos Bo. 7 inhiare] inhyare
W2, M4. | et... prelatis] in prelatis et detestabilis P2. 10 zst\ folgt in P2, M4. | fieri... 11
numquam] numquam fieri P2. 11 tamen] tantum V3. 14 mercedem] folgt suam P2. | non]
folgt (getilgt) tandem W2. 15 quid abbas] abbas quidam P2; quis abbas W2, M4.
spiritualibus] spiritalibus P2. 17 vilibus] korrigiert aus filibus M4. | vestiuntur ] vestiantur
P2. | calceis] calciis W2. | sordent] sordeant P2. 18 hyrcinis ocreis] ocreis hircinis P2.
nitent] niteant P2. | saltem... sufficerent] ista sufficerent saltem P2. | quoniam] quin V3, W2;
quinimmo P2. | potius] nicht in P2. 19 timorem] timore W2. | consentientibus]
consenscientibus V3. 20 aggregant... pecunias] immensas pecunias aggregant P2. | immensas]
in mensas V3. 21 transeant] transeunt P2, M4. 22 coequentur] coequantur P2. | Hii] hi P2.
aut2] vel P2. | consanguinei] korrigiert aus consanguinii V3.

14 Voca... mercedem] Mt 20, 8.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften