Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0231
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

226

BUA 11,1

inceperat, in totum mundum plenius choruscaret. Hinc est quod ipso beatissimo viro
pauca, sed solemniora miracula scribere cogitavi, que quidem testatissima veritate
per totam Lumbardiam probata sunt et vulgata.6

[4] Igitur cum dictum venerabilem fratrem Iohannem miraculorum gloria et opinio
solemnis hominum extulisset, populus innumerabilis predicationem eius cotidie 5
sequebatur, ita quod pedes ambulare non posset, cum unusquisque fere eum tangere
vel partem vestimentorum eius pro benedictione rapere niteretur. Ergo cum in
quadam villa congregato innumerabili populo predicasset et pedes exire nullatenus
potuisset, mandavit cuidam preposito vicino, ut ei equum ad transeundum in villam
aliam transmitteret. Remandavit ergo ei dictus prepositus, quod nullum equum 10
haberet, nisi illuni, qui neminem sessorem reciperet, nisi se proprium dominum vel
eum, qui equi curam gereret ex antiquo. Ut ergo nuntius hec retulit sancto fratri,
renuntiat preposito, ut equum sibi quantumcumque transmitteret insolentem. Favet
igitur prepositus, transmittit equum fere omni belua crudeliorem. Nec mora, ut vidit
vir beatus frementem acerbius, fronti illius crucis caracterem imprimit dicens: 15
Mitiget te Christus, princeps pacis. Mira res, stupendum miraculum! Mox spectante
omni populo equus in mansuetudinem versus flectit genua et dorsum habilitat
ascendenti. Mirante populo ascendit frater et omnibus valedicens properat ad optata
equumque remittit preposito, sed mansuetissimum velut agnum. Prepositus vero
factum interim vulgante fama perceperat equumque remittit dicto fratri in hec verba 20
demandans: Absit a me, ut ego indignus equum ascendam ulterius, in quo deus
tantum miraculum demonstravit. Vos autem illo, ut vobis libet, utamini. Ex illo ergo
die usque in longum tempus et annos plures sanctus frater equo usus, nec illum
umquarn ascendit, quin equus genua flecteret ascensuro.

1 in] qui W2. | quod] folgt de M4. 3 Lumbardiam] Lambardiam M4. | vulgataö] divulgata
M4. 7 Ergo] ego M4. 8 pedes] pedibus M4. 10 aliam] nicht in W2. | equum] folgt ad presens
M4. 14 belua] bestia M4. 16 res] folgt et M4. | spectante] exspectante M4. 19 remittit]
remisit M4. 20 vulgante] vulgente M4. 23 tempus] tperus M4. | usus] folgt est M4.

16 princeps pacis] Is 9, 6.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften