Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0435
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20
25

430

BUA 11,18

Et vide, quam reprehensibile istud Christus in ewangelio denotavit: Qui
scandalizaverit, inquit, unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit,
supple magis ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in
profundum maris. Nota quia rarissime Christus, nisi hic, penas certas in
peccato distinguit. Hic autem pro solo scandalo demersionem in mari cum 5
mola asinaria fieri iudicavit. Quis autem magis scandalizat hominem, quam
qui ei occasionem peccati et scandali prestat? De hiis autem, quorum
reprehensiones vel mordacitates odii sequitur intestinum, exemplum nostri
temporis ostendamus.

[2] Venerabilis lacobus de Vitriaco, cuius supra fecimus mentionem,1 ut 10
multis adhuc notum est, crucem Iherosolimitanam ob salutem multorum in
Brabantiam predicavit.2 Contigit autem, ut pacificaturus quadam die
mortales inimicitias, iniuriam passum, primo suppliciter, deinde prostratus
pedibus eius semel, iterum et tertio cum multitudine populi presente rogaret,
nec proficeret in rebellem. Conversus autem ad populum dixit: Palam 15
omnibus contestor vos, quia qui spernit nos, spernit et eum, qui mittit nos.
Rogate ergo Dominum, ut tale signum ostendat in hominem obstinatum, quo
cunctis presentibus pateat, eum hostiliter contra se in retentione odii contra
proximum hoc egisse. Nec mora, ubi vir sanctus orationem explevit,
miserandus ille eversis occulis semel, iterum et tertio in terram corruit, 20
oreque cruorem spumans et saniem, horroris maximum spectaculum et
piaculum omnibus prebuit. Tunc flente populo reverendus vir fusa prece
prostratum erexit. Qui mox integerrime sospitatus, ubi ante se inimicum
vidit, quasi aliquid amicissimum rogaturus cum lacrimis veniam petivit
ruensque in oscula eius ad lacrimas et laudem Christi omnium corda 25
1 reprehensibile] reprehensibiliter M4. | istud] illud M4. | denotavit] vocavit P2. 4 in] folgt
alio P2. 5 demersionem] dimorsionem M4. 6 Quis] quid P2. 8 reprehensiones]
reprehensionis W2, M4. | mordacitates] korrigiert aus morcidacitates V3; mordacitatis W2,
M4. | nostri... 9 temporis] nostris temporibus P2. 9 ostendamus] audiamus P2; folgt
[particula] iia P2. 11 Iherosolimitanam] lerosolomitanam P2, M4. 12 Brabantiam] Brabantia
W2, M4. | predicavit2] predicabat M4. 13 inimicitias] folgt inter se et quendam M4.
suppliciter] simpliciter M4. | deinde] idem M4. 14 iterum] iterumque P2; et iterum M4.
cum... presente] presente populi multitudine P2. | populi] folgt (getilgt) rogaret W2; folgt et
M4. 15 autem] igitur P2. 16 contestor] contestat M4. | nos1] vos M4. | mittit] misit P2.
nos2] vos M4. 17 in... obstinatum] in homine obstinato V3. 18 retentione] retensione M4.
19 ubi... orationem] ubi orationem vir sanctus W2. 20 miserandus ille] miserandus ille P2.
22 reverendus] folgt (getilgt) vir W2. | reverendus vir] vir reverendus P2. 23 se] nicht in W2.
25 oscula] osculo M4. | omnium] cunctorum M4.

3 ut... 4 maris] Mt 18, 6. 16 qui1... nos2] Vgl. Lc 10, 16.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften