Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0665
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

660

BUA 11,30

audita confessione eius per multos dies consolatur eam et ipsam secundum
quod decebat mutare habitum fecit.
Humilitate ergo et obedientia in omnibus simulata, post multos circuitus
flexuosos, quos antiquo serpente docente temptaverat, ad istud tandem
inauditi doli tendiculum convertit ingenium. Flevit diebus multis, nec ullam 5
lacrimarum causam extorquere potuit vir beatus, donec ille promitteret, ut
erat innocentissime simplex, in subventionem salutis illius totaliter se
daturum. Ad hanc vocem meretrix cum clamore valido et lacrimis: O Deus,
inquit, omnipotens, ubi hoc miserrima merui, ut pro voto tantum servum
tuum in salutem meam ad omne libitum obtinerem? Et ille: Audacter, inquit, 10
pete quod vis et fiet. Et illa: Vere, inquit, nunc scio, quia mei misertus est
Deus. Unum restat, quo peracto parata sum et in mortem et in penam ire,
quecumque preceperis experiri. Cui ille: Quid est hoc? inquit. Et illa
inclinato vultu suspirans, quo nil minus quam meretrix vilissima putaretur:
Verecundor, inquit, dicere, quod tamen vita comite vitare non possum, nisi 15
vice sola tuo fruar concubitu, mee salutis aut vite spes esse non potest. Mox
ille dolum viperee mentis intelligens: Nec hoc, inquit, frustraberis, esto
certa. Et hoc dicens assignavit ei locum, quo eum solum summo mane post
dies quatuor inveniret. Intermediis igitur hiis diebus vir beatus in oratione
continuis pernoctabat. Mulier vero regi et suis, quid actum sit, occulte 20
indicat, iubens eos suum introitum observare.

1 consolato] consolabatur W2, M4. 3 Humilitate... simulata] simulata igitur in omnibus
humilitate et obedientia P2. 5 inauditi] folgt (getilgt) doli W2. 6 extorquere... beatus] vir
sanctus extorquere potuit P2. | beatus] sanctus M4. 7 innocentissime] innocentissimus P2;
folgt ac P2. 8 hanc] folgt itaque P2. 9 hoc] hec P2. | merui] meruit Bo, V3, P2. 10 meam]
suamP2. | omne] omnem M4. | obtinerem] obtineret P2. 11 fiet] folgt tibi P2. | Et illa] nicht
in W2. | est] es W2. 12 quo] korrigiert aus quod V3. | et1] nicht in M4. | ire] folgt et P2, M4.
13 Cui ille] nicht in P2; et ille M4. | inquit] igitur ille querit P2. | Et] tunc P2. 14 quo]
quomodo P2. | meretrix... 13 dicere] nicht in V3. 15 inquit] nicht in P2, M4. | tamen] cum
M4. | nisi] folgt enim P2. 18 hoc] hec W2. | hoc dicens] his dictis P2. 19 quatuor] iiiior Bo.
Intermediis] in mediis P2. | vir beatus] beatus vir W2. | beatus] sanctus P2. 20 pernoctabat]
vacabat M4.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften