Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0707
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

702

BUA 11,33

[3] Itaque lex libertatis est caritas, quam si ferre volueris, etiam sub Christo
principe liber eris. Unde Dominus in ewangelio: Si vos filius liberaverit,
tunc vere liberi eritis. Quod si recusaveris ei subdi, etiam regum princeps
subicieris dyabolice servituti.
[4] Et quidem nostro tempore in Germanie partibus, sicut mihi frater ordinis 5
predicatorum narravit et vidit, virgo quedam sanctissima fuit, que nullis
artari claustris vel seris potuit, nullis prorsus vinculis compedita teneri, quin
mox ut spiritu movebatur, sicut sagitta, que quanto in arcu fortius stringitur,
tanto robustius iaculatur, ita solutis claustris vinculisque disruptis, instar
avis quasi per aera ferebatur. Unde dicitur: Ubi spiritus Domini, ibi libertas. 10
Sed et illud notum omnibus sollempne miraculum dicebatur, quod sacra
virgo videntibus multis frequenter exibat in campum et aves indomitas
cuiuscumque generis clamoribus convocabat et in medio earum, quasi
gallina inter pullos, singulas manu demulcens et osculis residebat. Quid
miri? In illa innocentia perstitit, a qua Adam lapsus, principatum animalium 15
perdidit, que ei Deus per obedientiam in prima creatione subegit.

[5] De libertate philosophus dicit: Non potest gratis constare libertas, hanc
si magno estimas, omnia estimanda sunt. Multa non quia difficilia sunt non
audemus, sed quia non audemus difficilia sunt. Libertas nihil aliud est quam
animus quodam modo seipsum habens. O quam magnis homines tenentur 20
erroribus, qui dominandi causa maria cupiunt permeare, ignari quid sit

1 Itaque lex] lex itaque P2. | ferre] scire M4. 2 liberaverit] liberavit P2. 3 tune] nicht in P2,
M4. | etiam regum] in regnum P2; etiam si sis regum M4. | princeps] folgt etiam P2.
4 servituti] korrigiert aus servitute P2; folgt [particula] iiiiaP2. 7 potuit] poterat P2. | nullis]
nullus P2. | quin] quando M4. 8 arcu] archu V3; folgt cum corda P2. | stringitur] attrahitur
P2. 9 solutis] solustis Bo. | vinculisque] vinculis V3. | disruptis] diruptis W2, P2, M4.
10 Unde dicitur] nicht in P2. | Ubi] folgt enim P2. | libertas] folgt [particula] va P2. 11 quod]
folgt eadem P2. 14 osculis] osculans V3; oculis P2. | residebat] folgt (getilgt) de libertate
philosophus dicit: non potest gratis constare libertas W2. 15 miri] mirum P2. 16 subegit] folgt
[particula] via P2. 18 omnia] folgt parva P2. | omnia estimanda] omnia parve estimanda W2;
omnia parva estimanda P2; omnia estimanda parva M4. 19 nihil] nil M4.
2 Si... 3 eritis] Io 8, 36. 10 Ubi... libertas] II Cor 3, 17. 15 In... 16 perdidit] Vgl. Gn 3.
16 que... subegit] Vgl. Gn 1, 1. 17 Non... 18 sunt1] Sen. epist. 104, 34. 18 Multa... 19 sunt]
Sen. epist. 104, 26. 19 Libertas... 20 habens] Vgl. Sen. epist. 50, 6. 20 O... 698,1 imperium]
Vgl. Sen. epist. 113, 30.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften