Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Dörner, Gerald [Bearb.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (20. Band = Elsass, 1. Teilband): Straßburg — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30661#0319
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
27a. Examensordnung, lateinische Fassung

non nisi irreprehensibiles requirit, respondebis pri-
mo de natalibus tuis.
Si vero de his alias constet, subiiciatur, post re-
quirit.
Rogari solet primum de natalibus, scilicet quae de
his huic consessui constat, hanc interrogationem
praetermittamus.
1. Rogo igitur te primo, num sis ex legitimo matri-
monio procreatus.
2. Deinde, quia plurimum interest, quibus studiis a
teneris assueveris, et administratio religionis diutur-
nam et diligentem institutionem requirit, dic, num
sis, ut es baptismate Christo Domino insertus, et-
iam a puero ad religionem eius, quo in ipso vivere et
ille in te possit, studiose educatus et institutus. Ex
eo enim argumentum capi potest, an confirmata sit
voluntas Domino in sacro ministerio serviendi.
3. Et quoniam praecipua pars piae educationis est
bonis literis et s[acra] religione imbui, dic, num sis
ad bonas literas a puero et cultum religionis dili-
|224| genter institutus. Quibus enim huiusmodi in-
stitutio deest, ii fere sacrorum rudes sunt et S[anc-
tis] Patribus inter neophytos, quos Paulus e sacro
ministerio reiicit16, numerantur.
4. Ut vero non satis est curam formandi ingenium et
mores tuos tibi non defuisse aut etiam te studium
literarum et religionis cepisse, sed requiritur etiam,
ut curae parentum et maiorum obedienter respon-
deris et probe cepta diligenter prosecutus sis, re-
sponde, num adhuc usque bonis et piis studiis
incubueris religionemque Christi constanter et reli-
giose colueris.
5. Vixisti hactenus absque labe criminis et honesta
fama? Qui enim adolescentiam et iuventutem suam
irreligiose et flagitiose traduxerint aut quavis aetate
in flagitio aut scelere deprehensi fuerint, indigni
sunt clericatu. Non enim admittit ecclesia in suum
ministerium nisi irreprehensibiles, ut testatur post
Paulum concilium Nicenum magnum17.
6. Quaesivisti praebendam, ad quam praesentatus
16 Vgl. 1Tim 3,6.
17 Vgl. 1Tim 3,2.
18 Siehe vor allem CIC C. 1, q. 1, c. 1-7 (= CIC, ed.

es, ullo precio dato vel promisso aut quovis modo
significata voluntate remunerandi obsequio carnali
praestito vel praestando aut ullo demum genere
damnato a S[anctis] Patribus ambitionis et simo-
niae? Tales enim modis omnibus a s[acro] ministerio
et praebendis repellendi sunt, quod Canones severis-
sime exigunt18.
7. Habesne in hac nostra vel alia ecclesia tantum
emolumentorum, ut tibi ad ministerium, quod ec-
clesiae praestare debes aut nunc praestare vis aut ad
praeparationem s[acri] ministerii, ad quod destina-
tus es aut destinaberis et te obligabis, sufficiat?
Avaritia enim est ultra haec accipere ab ecclesia, ne-
dum petere.
8. Constituisti apud te certo et ut coram Domino te
ecclesiae eius mancipare et ministerium (exprimatur
hic nomen eius, ut presbyterii huius vel illius loci
aut diaconii in hac vel illa praelectione vel classe)
Christo ipsi, Domino nostro, optima fide praestare?
Nullus enim adultus debet admitti ad ullam prae-
bendam nisi imposito ei certo munere, ita ut conci-
lium Calcedonense sancivit. Quin et antehac paucis-
simae praebendae fuerunt, quae non certum gradum
ministerii poscerent, plurime etiam sacerdotium,
quod, quia cum lege Dei et canonibus congruit, no-
bis, qui reformationem Ecclesiae molimur, praeci-
pue requirendum et retinendum est. Sacerdotium
enim, id est cura animarum, administratio ministe-
rii pastoralis, dispensatio Evangelii et communionis
Christi, ut summum, ita etiam maxime necessarium
est, ideo singulari nobis cura requirendum.
Quod sacerdotii nomine intellexerunt in dissipa-
tione Papali et hodie intelligunt, nihil quam pars est
sacerdotii et horrende quidem perversa, quae nemini
ullo iure imponi potest. Scholae ministerium proxi-
mum est sacerdotio. Nam eo pueri et adolescentes,
praeclara pars Ecclesiae, bonis literis et religione
Christi eruditur et instituitur. Hoc istud ministe-
rium hactenus graviter neglectum est. Cum enim sa-
cerdotium totum paucis et perversis ceremoniis per-
ficiebatur, ad illud omnes se clerici receperunt et
opes Ecclesiarum ei cunctas addixerunt. Quia itaque
Friedberg 1, Sp. 357-359) und CIC X 5, 3 De simo-
nia (= CIC, ed. Friedberg 2, Sp. 749-767).

303
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften