27a. Examensordnung, lateinische Fassung
101. Quis autem indicabit, utrum illi ministerium
Christi vel Antichristi administrent? R.: Ecclesia.
Nam ecclesiae ultimum de omnibus membris eius
iudicium est, iuxta illud: Si illos non audierit, dic
ecclesiae. Et qui ecclesiam non audierit, sit tibi sicut
Ethnicus et Publicanus54. Qua lege et pontifex et
omnes Episcopi tenentur, quod etiam canonistae
agnoscunt.
102. Quae vero ecclesia iudicare debet inter Episco-
pos, qui nos damnarunt, et nos? R.: Quaecunque
evangelium Christi vere agnoverit. Nam penes
quamlibet ecclesiam est iudicare de iis, quibuscum
debeant habere societatem et communionem Christi
et quos ut ministros Christi suscipere. Unde etiam
cuiusque ecclesiae est ministros suos instituere et
destituere, ut per concilium Chartaginense d[ivus]
Cyprianus manifestis scripturis praeclare probat,
Epist. 4. lib. 155. Quarumlibet ovium Christi est alie-
nos fugere et sectari pastorem verum Chris-
tum56. In his iam omnis ecclesia Christi consilio et
ope eorum libenter utetur, per quos in eo adiuvari
poterit, ut omnia maiore gratia et aedificatione ec-
clesiae perficiant etc.
103. At quis tandem iudicabit inter tot ecclesias,
quarum aliae Pontificem Romanum adhuc sequun-
tur etc., aliae secus? R.: Concilia nationalia et gene-
ralia.
104. Quis debet illa convocare? R.: Imperator et
reges, ut Constantinus et Theodosius57 et alii pii
principes fecerunt. Coetum enim cogere tantum
Principum est.
105. Qui debent Conciliis iudicare? R.: Qui scientia
et prudentia et zelo Christi excellunt. Recte enim
diiudicare de rebus ecclesiae non nomina et tituli,
sed Spiritus sanctus donat.
106. Est autem sententiae Conciliorum standum?
R.: Si sit deprompta ex verbo Domini. |233|
54 Vgl. Mt 18,17.
55 Bucer benutzte die von Erasmus herausgegebene Aus-
gabe der „Opera divi Caecilii Cypriani episcopi Cartha-
ginensis“ (ab 1520 in mehreren Ausgaben bei Johannes
Froben erschienen).
56 Vgl. Joh 10,5.11.
57 Konstantin I. berief 325 das I. Konzil von Nizäa (= er-
stes ökumenisches Konzil) ein, Theodosius I. 381 das
I. Konzil von Konstantinopel (=zweites ökumenisches
Konzil).
107. Quis de eo statuet? R.: Quaelibet ecclesia et
quilibet Christianus pro se. Vivit enim iustus fide
sua et non aliena58.
108. Sic nihil erit in ecclesia certi, dum de sententia
Concilii cuilibet iudicare permittetur? Respon.: Si in
nomine Domini conveniant in Concilio convocati,
erit in medio illorum Christus et impetrabit eis a
Patre suo spiritum bonum, ex quo spiritu iudicent
certa et sequantur verbum ipsius, quod manet in
aeternum59. Haec certa praeordinati ad vitam
agnoscent et amplectentur. Agnoscunt enim oves
Christi vocem pastoris sui et sequuntur illum60. Si
vero quid humanitus passi fuerint, tum Dominus
conservabit et sanctificabit ecclesiam suam in sua
certa veritate, ut sit et maneat columna verita-
tis61.
109. Quid autem, si aliqui schismatico spiritu recte
et pie decretis a Concilio reclament et dicant se id
facere ex spiritu et verbo Domini? R.: Hi condem-
nari debent a Concilio haereseos, ut vitentur a sanc-
tis.
110. Quid autem, si inveniant, qui ipsis adhaereant?
R.: Tamen novit Dominus suos et servabit hos ab
omni malo62. Oportet haereses esse, ut manifesti
fiant, qui probati sunt63. Et caput ecclesiae Christus
membra sua facile in sancta confessione servabit, a
quo solo ecclesiae et unitas et constantia petenda et
expectanda est. Per homines quicquid administra-
tur, quia omnis homo mendax64, id ab ipsis vitiari et
perverti potest.
111. Quid sentis de magistratu civili, qui gladium
gerit? Est etiam functio, quae deceat Christianos?
R.: Maxime. Nam dii vocantur in lege Domini65.
112. Quod est huius muneris officium? R.: Sic legi-
bus et imperio instituere et moderari remp[ublicam],
ut homines quietam et tranquillam vitam degant
cum omni pietate et honestate66.
58 Vgl. Röm 1,17.
59 Vgl. 1Petr 1,25.
60 Vgl. Joh 10,4.
61 Vgl. 1Tim 3,15.
62 Vgl. 2Tim 2,19 und Ps 121,7.
63 1Kor 11,19.
64 Vgl. Röm 3,4.
65 Vgl. 1Kor 8,5.
66 Vgl. 1Tim 2,2.
311