Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]; Dörner, Gerald [Bearb.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (20. Band = Elsass, 1. Teilband): Straßburg — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30661#0503
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
49. Bekenntniserklärung der Straßburger Geistlichen

sibilitas Dei et absurda (quae ipsism ατοπα esse vi-
dentur, Christiano autem homini et credenti omni
verbo Dei absurda non sunt, sed vera, certa et Deo
facilia) movent, ut testatori Christo, cuius dicere est
facere51, apud quem nullum verbum est αδυνατον,
in hoc sacratissimo convivio fidem dare nolint et sua
inania commenta sequantur. Atque haec est simplex
mea de sacratissima coena Domini, quantum ad eius
substantiam pertinet et rem, quae in ea adest et su-
mitur manducando |36v| et bibendo, sententia, in
cuius uberiore explicatione refero me ad Catechis-
mum et Confessionem Lutheri52, qui rem sacramenti
huius omnem fuse et solide ex verbo Dei editis de ea
variis libris exposuit et demonstravit refutatis fir-
missimis argumentis sacramentariorum fanaticis
opinionibus atque commentis.
Sed quia usu tanti mysterii diversae sunt partium
sententiae, paucis, quid ego statuam et credam de
usu seu fructu principali Christi corporis et sangui-
nis dignae perceptionis atque sumptionis, declarabo.
Ad quos nimirum usus ea sit potissimum a Christo
instituta et quos fructus adferat, sunt enim inter
Zwinglianos veteres et recentiores, qui dicunt hanc
coenam esse dumtaxat obsig- |37r| nationem gratiae
nobis in verbo promissae, ut hic eius effectus sit tan-
tummodo esse signum, figuram seu symbolum53,
prius acceptae a Deo per fidem divinae benevolen-
tiae et remissionis peccatorum, ut omnia in sola
significatione collocare isti videantur, non quod hoc
sacramento veluti instrumenti vero, a Christo adhoc
instituto gratia Dei offeratur. Ita sacramentarii
iidem ex baptismo (quem Paulus lavacrum regene-
rationis et renovationis S[piritus] Sancti defi-
nit54) nihil aliud faciunt quam signum regeneratio-
nis55. Quis ignorat, inquiunt, aquam mysticam
lavacrum regenerationis appellari, cum aqua non
regeneret neque filios Dei efficiat, sed declaretur,
m Hs.: ipsi.

51 Zum dicere est facere vgl. auch Luther, WA 25, S. 239;
WA 40,2, S. 231.
52 Wohl die 1528 erschienene Schrift „Vom Abendmahl
Christi. Bekenntnis“ (Luther, WA 26, S. 241-509).
53 Vgl. z.B. Zwingli, Werke 6 (CR 93), S. 805; Calvin,
Insitutio IV, 17, 1 (CR 30, Sp. 1002), 17, 3 (Sp. 1003L),

quasi nihil aliud sit quam aqua sine verbo et pro-
missione Dei56. |37v|
Etsi autem significatur per baptismum veteris ho-
minis mortificatio et sepultura57 et participatio de
uno pane signat nos, qui multi sumus, unum esse
corpus58, non tamen omnia ponit Apostolus in si-
gnificatione nec adimit rem ipsam baptismo et coe-
nae Domini, imo non tam significari docet quam
effici veteris hominis mortificationem et mysticum
corpus, quod est ecclesia. Baptismus enim non si-
gnat tantum, sed efficit etiam regenerationem et
mortificationem hominis, ut sit re ipsa et effectu la-
vacrum regenerationis. In eo enim vetus homo mor-
tificatur et efficitur novus. Deus vere lavat et mun-
dat a peccatis ecclesiam suam. Ut lavacrum aquae,
sic coena Domini non solum signat communionem
cum Christo et ecclesia |38r| et ius in corpore Christi
vel societatem cum Christo, sed etiam per eam com-
munio constituitur, augetur, confirmatur et perfici-
tur in credentibus. Itaque veteres eucharistiam ap-
pellant sacramentum corporis et sanguinis Christi
vel corpus et sanguinem eius, sed sacramentum
praesentis corporis et sanguinis exhibiti et sumendi.
Fatentur igitur panem et vinum non solum appel-
lari, sed etiam esse Christi corpus et sanguinem.
Cum ergo sacramenta sint non modo signa gratiae,
h. e. ceremoniae additae promissioni evangelii de
gratia seu gratuita remissionis peccatorum et de re-
conciliatione, sed etiam quaedam instrumenta, qui-
bus gratia Dei et remissio peccatorum sumentibus
offertur, communicatur et applicatur, fateor bapti-
zantem testificari hac mersione eum, qui baptizatur,
vere ablui a suis peccatis |38v| et recipi iam a Deo,
qui est Pater, Filius et S[piritus] Sanctus, tribui
item illi beneficia, quae in evangelio promissa sunt,
et esse filium Dei et membrum ecclesiae. Est igitur
ad salutem necessarius baptismus iuxta illa dicta:
17, 5 (Sp. 1005f.) etc.; Gründtlicher bericht vom heiligen
Abendmal, Bl. 7r-v, 9v-10v.
54 Tit 3,5.
55 Vgl. z.B. Calvin, Institutio IV, 16, 30 (CR 30,
Sp. 997).
56 Vgl. Calvin, Institutio IV 15, 2 (CR 30, Sp. 962f.).
57 Vgl. Röm 6,3-4.
58 Vgl. 1Kor 10,17.

487
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften